Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius III. (Győr, 1866.)
similiter dictis dominabus posthoc vero in Januspanfalua octo Sessiones Jobagionales quarum quidem duas cum média a fine occidentali incipiendo contigue adiacentes in quarum vna Paulus dictus Anyus et Petrus vandy vnam desertam iuxta quam a parteorientis petrus filius Thome habitaret consimiliter dictis dominabus Deinde yero in Erdercfolu Sex sessiones quarum duas in linea occidentali contigue existentes desertas similiter ipsis dominabus, dehinc autem in ^honma tres Sessiones integras quarum unam in monte a parte occidentali in qua Johannes et Stephanus residerent eisdem dominabus, deinde vero in Gerchanag h in contrata occidentali Sex Sessiones integras quarum duas in medio ipsius linee penes sese existentes in quibus Georgius filius Thome et Mathias filius pauli residerent consimiliter dictis dominabus Abhinc autem in Benche in linea orientali tres sessiones integras quarum vnam in qua Stephanus personaliter facérét residenciam ipsis dominabus Postremo autem in lak possessionibus quia vnam integram Curiam solum reperissent obhoc ipsi Juxta eandem a parte meridiei similiter vnum locum Sessionalem ipsis Johanni et Nicolao reliquissent tercium vero locum Sessionalem in opposito eiusdem loci Sessionalis eorundem Johannis et Nicolai ipsis dominabus deputassent Postremo vero et vltimo ad dictas possessiones Thako Nemethfalu et veghzalathnuk vocatas, terciamque partém porcionum annotatorum Johannis et Nicolai in eisdem habitarum eisdem Nobilibus dominabus cum vniuersis ipsarum vtilitatibus vineis molendinis aquis aquarumque decursibus terris arabilibus cultis et incultis pratis siluis ceterisque quibuslibet ipsarum vtilitatibus ad dictam terciam partém porcionum annotatorum Johannis et Nicolai spectancium statuissent et commisissent coutradiecione annotatorum Johannis et Nicolai aliorumque quorumlibet non obstante perpetuo possidendas tenendas et habendaa In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam presentes litteras nostras priuilegiales pendentis et auttentici Sigilli nostri munimine roboratas eisdem duximus concedendas dátum quinto decimo die diey Statucionis et diuisionis predictarum Anno domini millesimo quadringentesimo vigesimo Tercio.