Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius III. (Győr, 1866.)

petiuerant a nobis humiliter et deuote, ut donacionem domini peer, quondam ciuis et Judicis Supruniensis videlicet ecclesiam Sancti Jacobi, cum tota possessione sua ibidem, que uocatur wlgo Chlingenpach, partém quoque Stephani Judicis eiusdem loci et Philippi, quam ipse predicto per tradidit plurimum ante tempus, et partém aliorum nobilium Laurenc)' de Byk, Alth­man et Laurency filiorum Theke quasque ipse propria ab eis pe­cunia comparauit, secundum quod in priuilegio ciuium plenius est expressum. nostro dignaremur priuilegio confirmare. Nos itaque viso primum priuilegio, auditisque ciuibus vniuersis, qui in eodem testamento, et tractatu, fuerunt usque ad debi­tum cause finem, donacionem sepedicti per, secundum quod ipse prenotatam terram possederat, cum omnibus eius perti­nencys secundum ciuium priuilegium sigillo nostro ratiíicamus et in perpetuum roboramus. Dátum anno domini M°. CO°. lxx°. VII". A győri káptalannak alább a 18. sz. a. előfordulandó átiratából, melynek eredetie Soprony sz. k. város ltban létezik. Nagy I. 18. A gy'óri káptalan, átirja Soprony város közönségének 1276-ban és Miklós nádornak 1277-ben kelt okmányait, Klimpa Soprony megyei helységnek a borsmonostori convent részére, Pero sopronyi polgár által történt liagyományozásáról. 1277. Nos Capitulum Jauriensis ecclesie vniuersis quibus ex­pedit significamus presencium per tenorem, quod fráter S. abbas ordinis Cysterciensis de monte sancte Marié, ad nostram accedens presenciam exhibtiit nobis litteras ciuium Supru­niensium cum duobus pendentibus sigillis, videlicet sub sigillo communitatis predictorum ciuium et sub sigillo fratris theodo­rici preceptoris domus hospitalis de Suprunio, notis et auten­ticis, et litteras patentes cum noto sigillo Nicolai palatini, con­fectas super donacione cuiusdam possessionis, Chlingenpach uocate, quam pero quondam ciuis Supruniensis legauit ecclesie montis sancte Marié in extremis petens a nobis humili deuo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom