Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius III. (Győr, 1866.)

rundam castrensium nostrorum de Mogorey ad terram eorum Mogorey uocatam ob fauorem nostri accedere procurauít; Bar­naba maiore castri exercitus, et Endre maiore castri predicti, eundem venerabilem patrem procedentibus, et cum diligenter inquirendo perscrutatus fuisset, de facto terre castrensium iamdi­ctorum, innenit ipsam terram esse mixtim cum hereditaria terra comitis Johannis fily Isip,' ad modum terre comitatus Sy­migiensis, prout consuetum extitit ab antiquo. Qui cum ean­dem per metas separare uoluísset, dictus comes Johannes ipsum venerabilem patrem peciuisset ut íactum terre castren­sium predictorum nostrorum examíni transmitteret deciden­dum; Attamen ydem castrenses dixissent communiter eidem venerabili patri coram maiore exercitus et maiore castri pre­dicti quod idem comes Johannes in terra Mogorey, in terra arabilí, uirgulto, pisscínís stagnis insulis et fenetis tantam ha­beret porcionem quantam ipsi habuissent et haberent. Qui qui­dem venerabilis páter partibus assignasset terminum coram nobis comparendí sicut in eiusdem litteris nobis missis uidi­mus continerí. Quo siquidem termino adueniente comite Jo­hanne ab una parte, Barnaba et Endre comitibus simul cum castrensibus Scenke videlicet Iwanka, Pentuk et Benke de predicta uilla Mogorey, ex altéra coram nobis constitutis, idem comes Johannes humiliter supplicando a nobis instantissime postulauit; ut pro morte patris suí tunc temporis magistri Pin­cernarum Regis Colomaní karissimi fratris nostri bone me­morie, qui per Tartaros in fine pontis fluuy Seyou sub ue­xillo eiusdem Regis Colomaní extitit interemptus. vbi idem comes Johannes sub eodem uexillo per astam eorundem Tar­tarorum in pede sinistro mortalem pertulit lesionem; merno­ratam terram castri Symigiensis de Mogorey sic inmediate terre sue hereditarie adiacentem prout, superius est expressum sibi dare seu conferre benignitate Regia dignaremur; Nos ita­que ipsius comitis Johannis peticioni Regio occurrere cupien­tes cum fauore, eo quod tam pro morte patris suí quam pro effusione sui sanguínís peticio ipsius licet modica, tamen ius­tissima fore uidebatur, supradictam terram Mogorey presenti­bus maiore exercitus castri, et maiore castri predictis, necnon castrensibus quorum nomina superius sunt expressa, qui tan­tum in terra arabili, in uirgulto pisscinis, stagnis insulis et fe-

Next

/
Oldalképek
Tartalom