Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius III. (Győr, 1866.)
dendam. et ipsam summám pecunie confessus est se plenarie ab eodem recipisse. et sic item Dyonisius in predicta uilla Cheghe nichil iuris seu porcionis, sibi reseruans ea omnia, que ibidem possidebat; sub eisdem terminis, et metis; partim genero suo, cum filia sua partim vero pro summa pecunie pretaxata; perpetuare cupiens, a nobis instanter petiuit, ipsam donacionem et vendicionem nostro priuilegio roborari. cuius nos peticionem iustam et legitiinam esse attendentes in hac parte; presentes concessimus litteras, nostro Sigillo communitas. Anno domini M° CO' sexagesimo primo sexto kalendas Marcy ; magistro Paulo ecclesie nostre Electo, aule regie vicecancellario Gregorio cantore Feliciano custode Michaele decano existentibus; Ep eredetie a Rumy cs. ltban, a pecsét zöld zsinóron függ. V é g h e 1 y D. 9. A veszprémi káptalan előtt, Beréndi Hunt, Sike, Gergely és Sebestyén, Csömör nevii szolgájukat Ajkai Ehellösnek eladják. 1263. Capitulum vesprimiensis ecclesie; omnibus presentes litteras inspecturis Salutem in domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire; quod Hunt et Syke fily comitis Petri de Berend pro se et pro duobus fratribus ipsorum Gregorio videlicet et Sebasciano coram nobis personaliter constituti quendam seruum ipsorum nomine Chumur in nostri presencia personaliter statutum Ebelleo de Eyka pro tribus marcis et média plene ab eodem receptis uendiderunt perpetuo possidendum. ita quod decetero nec ipsi Hunt et Gregorius Syke, aut Sebascianus, nec ipsorum heredes aut cognati predictum seruum aut eiusdem posteritates a predicto Ehelleo uel eiusdem heredibus poterunt requirere uel aliquam super eo mouere quescionem. Si autem aliqui racione seruitutis eiusdem serui contra ipsum Ehelleum litem susscitarent, extunc ipsi Hunt Syke Gregorius et Sebascianus debent expedire ipsam litem. In cuius rei testimonium presentes concessimus litteras sigillo nostro roboratas,