Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius III. (Győr, 1866.)

quod nullus sacerdos, in ipsa capella sine voluntate et con­sensu parrochyonalis sacerdotis debeat commorari vei in ipsa ecclesia in diebus festivis sollempnibus celebrare, nec eccle­siastica sacraraenta preter parrochyonalem, et sacram sepultu­ram possit amministrare. Subiciendo sacerdotem ipsius capelle iurisdiccioni parrochyonalis sacerdotis ecclesie sancti Georgy prenotate. In cuius rei memóriám perpetuamque firmitatem ne huiusmodi concessio processu temporis irritetur vei forma pre­scripta diversificetur presentes concessimus litteras nostras si­gilli nostri appensione communitas Dátum in oppido nostro Sabariensi in festő sancti Nicolai confessoris. Anno domini M°. CCC 0. decimo octavo. Nos igitur peticionibus Georgy presbiteri annuentes ipsas litteras, ratas habentes tenoremque earum , ut est prehabitum presentibus inseri facientes et eas sicut iuste late sunt confirmamus. In cuius rei testimonium presentes sub appensione sigilli nostri autentici duximus concedendas Dátum Strigony in festő sancti Johannis baptiste. Anno domini M°. CCC 0. decimo nono. Nos vero supplicacio­nibus et peticionibus, sepedicti Georgy presbiteri graciose in­clinati tenorem earundem litterarum non abrasarum non cancel­latarura nec in aliqua sui parte viciatarum, de verbo ad ver­bum presentibus, inseri fecimus nostrum eisdem autenticum sigillum apponi faciendo. Dátum die sabbati proximo post fe­stum Mathei apostoli et evangeliste. Anno domini M°. CCC 0. vicesimo nono Magistris Mathya lectore. Georgio cantore ce­terisque fratribus et dominis ecclesie nostre existentibus. Hártyán, függő pecséttel; eredetie Szelestey Sándornál Sz -Ivánfán Vas megyében. Nagy I. 01. A szalai convent bizonyítja, hogy IV. László király által Igricze helységnek egy része Miklós mester javára kiha­sittatván és odaadományoztatván, most e birtok határait meg­járta és kijelölte. 1330. apr. 19.

Next

/
Oldalképek
Tartalom