Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius II. (Győr, 1865.)

Maiestatis nostre locumtenentis nostri, In presenciam eiusdem per vos ipsos transmissa extitisset, debito et finali Judicio Ipsius Comitis et Palatini nostri terminandam relinqueretis Tamen vos non curatis huiusmodi Mandatis nostris, sed nec finálém deliberacionem ipsius palatinalis presencie prestolando per Suggestionem vestram prefati Judices et Jurati Ciues di­cte possessionis vestre Gan, ad Cognicionem huiusmodi Cause sese de nouo Intromisissent, atque ipsam dominam exponen­tem ita indebite et contra Juris ordinem turbarent et dampni­ficarent, per hocque dictam vineam suam de Manibus suis in­debite occupassent et occuj)atam a cultiuacione eius sua In­hibuissent In preiudicium et dampnum Eiusdem domine ex­ponentis Manifestum, vnde nos accepta Supplicacione ipsius domine exponentis nollumus ipsam ita indebite, ac contra Ju­ris ordinem opprimi permittere fidelitati igitur vestre harum serie firmiter precipiendo Mandamus, aliud nullomodo habere volentes, quatenus acceptis presentibus, Causam premissam, partes inter prefatas subortam, Statu in eodem in quo nunc coram ipsa Palatinali presencia pendet et indecisa existit, abs­que aliquali prosecucione Cause, dictorum scilicet Judicis et Juratorum Ciuium prenarrate possessionis vestre Gan et vs­que ad finálém deliberacionem et debite Justicie complemen­tum prestolare dictamque vineam ipsius domine exponentis. quam A manibus suis ita indebite et ante Juris sui decisio­nem occupassetis remittere et eandem cultiuari permittere, fructusque et vtilitates percipere, módis omnibus debeatis et teneamini. Secus nulla racione facere presummatis. Presenti­bus perlectis exhibenti restitutis, Dátum Bude in profesto Annunciacionis Beatissime Marié Virginis. Anno domini Mille­simo Quingentesimo duodecimo: Veres viaszba nyomott zárt pecsét, papirou, a Kisfaludyak r.-laki lt. Ráth K. 252. 11. Ulászló király, megparancsolja Perényi Imre nádor és bánnak, hogy udvari emberei közül kettőt küldjön a pannon-

Next

/
Oldalképek
Tartalom