Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius II. (Győr, 1865.)

Nos Joannes dei gracia Rex Hungarie Dalmacie Croa­cie etc. Memorie commendamus tenore presencium signifi­cantes, quibus expedit vniuersis. Quod nos attentis et con­sideratis fidelitate et fidelium Seruiciorum Meritis fidelis no­stri Reuerendi fratris Georgy Heremite Consiliary nostri, que ipse nobis et huic Regno nostro Hungarie se­dulo et diligenter exhibuit et impendit vniuersa bona et que­libet Jura possessiones porcionesque possessionarias Nobilis condam Thome Penczy in Comitatu Newgradiensi et alias vbilibet et in quibuscunque comitatibus dicti Regni nostri Hungarie existentes et habitas, Que per Mortem et defectum seminis ipsius condam Thome Penczy ad nos Collacionem­que nostram Regiam, Juxta antiquam et approbatam eiusdem Regni nostri consuetudinem atque legem rite et legittime de­uoluta esse perhibentur et redacte, Simulcum omni Jure no­stro Regio si quod in eisdem qualitercunque haberemus aut eadem et eedem nostram ex quibuscunque causis vys módis et racionibus concernerent Maiestatem, ac pariter cum cun­ctis eorundem vtilitatibus et pertinenc5 ;s quibuslibet Terris scilicet arabilibus cultis et incultis Agris pratis pascuis cam­pis fenetis Siluis Nemoribus Montibus vallibus vineis Vinea­rumque Promontorys Aquis Fluuys piscinis piscaturis aqua­rumque decursibus, Molendinis et eorundem locis Generaliter vero quarumlibet vtilitatum et pertinenciarum suarum inte­gritatibus quouis nominis vocabulo vocitatis, sub suis veris metis et antiquis existentibus, premissis sic ut prefertur stan­tibus et se habentibus memorato fratri Georgio ac per eumegregys Stephano Amadé vice castellano castri nostri Budensis, ac Simoni et Nicolao Na­lesyth da Jadra, fratribus ipsius fratris Geor­gy carnalibus Ipsorumque Simonis et Nicolai Nalesyth heredibus posteritatibusque vniuersis dedimus donauimus et contulimus Immo damus donamus et conferimus, Jure perpe­tuo et irreuocabiliter tenendas possidendas pariter et habendas Salvo Jure alieno harum nostrarum vigore et testimonio lit­terarum mediante. Quas informam nostri priuilegy redigi faciemus dum Nobis in specie fuerint reportate. Dátum Bude In festő presentacionis Virginis Gloriose: Anno domini Mille-

Next

/
Oldalképek
Tartalom