Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius II. (Győr, 1865.)

Gregory Wegh de Nagh Abany, et Blasy Morycz de Eadem pre­fuissent; sed Exeo quod ydem maligna dueti spiritu, diuine hu­maneque legís Mandato spreto, Nobilem Franciscum filium condam Nobilis Pauli Angyal de predicta Nagh Abany, vo­luntarie et preconcepta malicia, duris wulneribus crudeliter affectum, Nece Miserabili interemissent, Ad Nos consequen­terque collacionem nostram Regiam Juxta antiquam et appro­batam Jamdicti Regni nostri Hungarie consuetudinem Rite et legittime deuoluta esse perhibentur et redacta, simulcum cun­ctis suis vtilitatibus et pertinencys quibuslibet, Terris scilicet Arabilibus cultis et incultis, Agris pratis, pascuis, campis, fe­netis, siluis, et Nemoribus, Montibus Vallibus, Vineis, Yinea­rumque promontorys, Aquis, fluuys, piscinis, piscaturis, Aqua­rumque decursibus, Molendinis, Molendinorumque locis, Ge­neraliter vero quarumlibet vtilitatum et pertinenciarum sua­rum Integritatibus quouis nominis vocabulo vocitatis, sub ipso­rum veris Metis et antiquis existentibus, premissis sic vt pre­fertur stantibus et se habéntibus Memoratis Johanni Pook et Stephano Amadé Eorumque heredibus et posteritatibus vniuersis dedimus donauimus et contulimus. Immo damus, do­namus et conferimus Jure perpetuo et Irreuocabiliter tenenda, possidenda pariter et habenda, Saluo Jure Alieno; Harum Nostrarum vigore et Testimonio litterarum mediante; quas in formám nostri priuilegy reddi faciemus dum Nobis in spé­cié fuerint reportate. Dátum Bude feria sexta in profesto Beatorum Simonis et Judee Apostolorum. Anno domini Mil­lesimo Quingentesimo vigesimo quinto, Regnorum nostrorum predictorum anno decimo. Ludouicus Rex manu propria. Eredetie papírra irva, ép állapotban pecséttel, a marczaltői ltban XXII. f. 14. cs. 2584. sz. a. őriztetik. Az aláirás sajátkeziileg a király által történt. V é g h e 1 y D.

Next

/
Oldalképek
Tartalom