Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius II. (Győr, 1865.)
nolumus prefatam Ecclesiam per quempiam opprimi et vastari, ac suis prouentibus priuari, propterea misimus memoratum Abbatem sancti Martini ad te, et ad fidelem nostrum Venerabilem et Egregium Mathiam de Barath, Prouisorem Curie Castri nostri Budensis, Priorem Aurane, vt coram ipso prioré Aurane, tecum ipse Mathias Abbas racionem ponat. et quod iustum est de prouentibus perceptis, conputans racionem pecuniarum, tuarum, prout per salutem tuam teneris, defalces, Residuum autem pecuniarum leues, et Castellum manibus prefati Mathei Abbatis, et nullius alterius, absque omni subterfugio, et quouis colore quesito, remittas, Nam si aliter faceres tam ipsi priori Auranee, quam Matheo Abbati, Authoritatem per alias litteras nostras dedimus, et per presentesquoque damus, vt ipsi, a te illud Castellum quocunque modo poterunt, eciam cum damno et nolle tuo, ac expugnacione si opus fuerit, eripiant et rehabeant, Aliud igitur facere non presumas. Presentibus perlectis exhibenti restitutis, Dátum Bude, In festő beati Anthony confessoris Anno domini Millesimo Quingentesimo Vigesimo primo: Veres viaszba nyomott zárt pecséttel, eredetie a pannonhalmi gyül. h. lt. LIX. q. alatt fellelhető. Ráth K. 266. II. Lajos király, egy nagypécseli nemeshelyet tartozékaival együtt nagypécseli Miklós Imrének és nejének Tóth Erzsébetnek adományoz. Buda, 1523. maj. 6. Nos Ludouicus dei gracia Rex Hungarie et Bohemie etc Memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit vniuersis ; Quod nos cum ad nonnullorum fidelium nostrorum humillime Supplicacionis instanciam per eos pro parte fidelis nostri Nobilis Emerici Myklos de Naghpeechel et domine Elizabeth filie Nobilis condam Martini Tóth Consortis ipsius Emerici Myklos nostre propterea porrecte Maiestati; Cum vero attentis et consideratis fidelitate et Seruicys eiusdem Emerici Myklos de dicta Naghpechel per