Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius II. (Győr, 1865.)

montorio possessionis Balashegye vocate In Jaradicto Comi­tatu Zaladiensi existentis habitam In quarum pacifico dominjo ipsa domina exponens extitisset, A manibus eiusdem minus­iuste et indebite viaque Juris sine omni, simulcum cunctis ipsarum vtilitatibus oceupassent, et occupatas ydem Bartholo­meus Farkas et Paulus similiter Farkas, aliter Bank dictj, tenerent et conseruarent, eisdemque vterentur eciam de pre­sentj potencia mediante In preiudicium et damnum dicte do­mine exponentis valdemagnum, Supplicatum itaque extitit Ma­iestati nostre in persona Eiusdem humiliter vt eidem circa pre­missa de opportuno Juris remedio prouidere dignaremur, Quia autem iuxta contenta generális decretj Regni nostri, superinde editj, huiusmodi actus potenciarie, extra terminos octauales et breuium Judiciorum, per nostram Maiestatem decidj debe­ant, et terminarj, fidelitati Igitur vestre harum serie firmiter precipiendo committimus et mandamus, quatenus acceptis pre­sentibus, alias litteras nostras preceptorias, prefatis Bartholo­meo Farkas et Paulo similiter Farkas, aliter Bank dictis, so­nantes, pro parte Annotate domine exponentis Emanatas, et cum presentibus vobis exhibendas, per vestrum idoneum te­stimonium, eisdem Bartholomeo, et Paulo Fai'kas exhiberi et presentari faciatis Qui si personaliter reperiri poterint, et sese mandatis nostris parituros allegauerint, Benequidem, alioquin non obstante absencia eorum, de domibus habitacionum ipso­rum, solitis scilicet residencia eorum, Ammoneat eosdem, di­catque, et committat eisdem verbo nostro Regio, quibus et Nos presentibus firmiter committimus, vt ipsi tricesimo secun­do die a die exhibicionis presencium exhinc ipsis fiende com­putando, coram Maiestate nostra, vbicunque tunc deo duce constituemur personaliter, aut per procuratores ipsorum légit­timos, absque vlterioris prorogacionis confidencia comparere módis omnibus debeant et teneantur, Racionem de premissis reddituros efficacem, Certificando Nicbilominus eosdem vt siue ipsi termino in predicto, coram nobis premissomodo compa­reant siue non, Nos ad partis comparentis instanciam, id fa­ciemus In premissis, quod Juri videbitur expedirj, Et post­hec huiusmodi Exhibicionis Ammonicionis et Euocacionis se­riem tam Ammonitorum quam Euocatorum nominibus, ter­27*

Next

/
Oldalképek
Tartalom