Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius II. (Győr, 1865.)
bussupra petentí dare promptus esset et paratus, et íbídem hís dictis easdem dicte nostre personali presencie presentauit, quarum scilicet díuísíonalíum tenor talis est Nos Capitulum ecclesie Jauriensis. memorie commendamus quod dominicus filius pauli de Bezy alias de Koromzo. et Georgius filius Georgy de eadem. ac Nobilis domina Clara vocata relicta quondam emerici fily Johannis de Thamasy fílía videlicet condam Michaelis de prefata Koromzo quílibet eorum onus et grauamen quorumlibet proxímorum ipsorum. signanter uero ipsa domina clara onera Francisci et Blasy filiorum ac Catheríne filie suorum a dicto condam Emerico domino et maríto suo sibi procreatorum sí ín ínfrascripta possessionaria díuísíone persístere nollent super se assummendo coram nobis personaliter constituti non ví aut metu coactí sed sponte et libere confessi sunt víuauoce in hunc modum. quod ipsi maturo consilio prehabito ut ipsi et eorum posteritates pacis pulchrítudine confouerí possint atque gratulari, in vniuersis eorum porcíoníbus possessionarys heredítarys scilicet et emptícys ín possessionibus Koi'omzo predicta populosa. et dwsnok vocatís deserta ín comitatu Jauríensi existentibus habítís easdem ín tres rectas et equales partes díuídendo, talem inter se et eorum heredes fecíssent díuísíonem perpetue duraturam. Quod primo Sessío seu curía ín dicta possessione Koromzo hercdítaria a parte aquílonis prefato dominíco fílío pauli, et ínopposito seu acíe ecclesie beati Stephani prothomartiris de eadem Koromzo alía sessío íamdicto Georgio fílío Georgy, ac inter ipsas duas Sessíones tercia sessío seu curía prefate domine dare et eorum heredibus pro ipsorum habitacíoníbus proprvs in díuísíone cessíssent. Item ín terra seu loco ville dwsnok vocate emptícía vna sessio similiter a parte aquílonís iuxta víam Gewrwtha vocatam predicto dominico, et iuxta eandem a parte ínferiori alia Sessío Georgio filio Georgy, ac penes eandem Sessionem tercia Sessío seu locus Sessíonis domine clare díuísíonaliter deueníssent semper tamen super ipsis Sessíoníbus sortem míttendo, Ceterum quía Sessio seu Curía dicti Georgy tily Georgy in dicta Koromzo habita cum sex brachys seu vlnís a sessíone aut curia prefate domine Clare inaíor extitisset ídeo ipse Georgius de alía Sessíone sua, in predicta terra dwsnok emptícía exístente duodecím vlnas seu brachía terre ín per-