Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius II. (Győr, 1865.)
II. Ulászló király, megparancsolja vitézlő Székely Miklós és Ztrhesemlyei Györgynek, hogy a bélai apátsági jovödelmekröl a pannonhalmi apátnak számot adjanak s ha fizetésükből még valami hiányoznék, azt az apáttól várják, az apátságot pedig bocsássák kezére. Buda, 1513. febr. 11. Wladislaus dei gracia Rex Hungarie et Bohemie etc. fidelibus nostris Egregys Nicolao Zekel et Georgio Ztrhesemley, Salutem et gráciám. Constat vobis qualiter nos pro Seruicys et consequenter Sallarys vestris, quibus vobis racione Banatus Castri nostri Jaycza obligabamur, Abbaciam de Bela et vniuersos prouentus eiusdem manibus vestris assignaueramus. Cuius quidem Abbacie emolumenta, hucusque libere ac pro libito vestro percepistis. Nunc autem vlterius Abbaciam ipsam diucius apud manus Seculares relinquere nolcntes, Decreuimus a vobis Abbaciam ipsam oronino recipiendam, et ordini suo restituendam, Mandamus igitur fidelitati vestre harum serie firmiter, quatenus acceptis presentibus. cum fidele nostro Venerabili et Religioso fratre Matheo Abbate Sancti Martini de vtilitatibus et prouentibus ipsius Abbacie per vos hucusque perceptis, racionem ponere, Et si adhuc Summa Sallary vestri nondum expleta esse comperietur, id restancie ab eodem Matheo Abbate cui nos superinde mandauimus, expectare et Abbaciam ipsam remittere. Si uero iam totaliter Sallarium vestrum excepisse comperiemini, Eandem absqueomni prorsus vlteriori difficultate, similiter eidem et ordini remittere, manusque vestras et vestrorum omnium de eadem penitus excipere et excipifacere debeatis et teneamini, Presentes pro vestra superinde expedicione reseruando. Dátum Bude feria Sexta proxima ante Dominicam Inuocauit, Anno Domini Millesimo Quingentesimo Tredecimo. Reláció Magistrj franciscj prepositj Secretary Regie Maiestatis. Alatt a szélén: „Reláció Petrj Korlaczky franc is cus prepositus." Eredetie papiion, pecséttel ellátva, a pannonhalmi gyül. h. lt. LIX. M. Ráth K.