Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius II. (Győr, 1865.)
de commissione propria domini Regis Nos Mathias dei gracia Rex Hungarie Bohemie etc, Memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit vniuersis, Quod nos tum ad supplicacionem fidelis nostri Spectabilis et Magnifici Stephani de Zapolya Comitis perpetűi Scepusiensis per eum proparte Nobilis domine Margaretha vocata (igy) fílie ladislai de Chythwand consortis vero Benedicti Kapwchy nobis propterea porrectam Tum etenim pia intencione ad id moti ne ipsam dominam temporum in successu sub tectis díuagari contingat alienis eandem dominam in possessionibus Chythwand predicta in Jauriensi necnon Zerk in Wesprimiensi et felsewchythwand vocatis in Mosoniensi, necnon porcione possessionaria in possessione NagEch vocata in dicto Jauriensi, Comitatibus existentibus habita, Juribus scilicet prefati ladislai patris ipsius, in verum heredem et successorem Masculinum duximus instituendam preficiendam ct creandam instituímusque preficinius et creamus, dictas possessiones et porciones possessionarias Memorate domine Margarethe eiusque heredibus et posterilatibus vniuersis sexus scilicet masculini iniperpetuam hereditatem aseribendo Et nichilominus totum et oinne Jus nostrum Rcgium si quod in prefatis possessionibus et porcionibus possessionarys , qualitercunquc haberemus aut nostram ex quibuscunque causis vys módis et racionibus concerneret Maiestatem Simulcum cunctis earundem vtilitatibus ct pertinencys quibuslibet, Terris scilicet Arabilibus cultis et incultis Agris pratis pascuis, Campis, fenilibus Siluis Nemoribus Montibus, vallibus viueis vinearum promontorys Aquis fluuys piscinis piscaturis ct Aquarum decursibus Molendinis Molendinorumque locis, Generalitcr vero quarumlibet vtilitatum ct pertinenciarum suarum integritatibus quouis nominis vocabulo vocitatis, ad easdem de Jure ct ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus sub suis veris metis et antiquis, premissis sic vtprefertur stantibus et se habentibus animo deliberato et ex certa nostre Maiestatis sciencia ac de Regie nostre potestatis plenitudine prefate domine Margarethe ipsiusque heredibus et posteritatibus vniuersis dedimus donauimus et contulimus ymmo damus et conferimus Jure per-