Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius II. (Győr, 1865.)

valituras dignaremur confirmare. Quarura vnius vtputa ipsius nostre patentis littere tenor Is est. Nos Sigismundus etc. (1. a 133. számot.) Alterius vero videlicet dicti Conuentus littere priuilegialis continencia sequitur in hec verba. Nos Conuentus Monastery sancti Benedicti de Juxtagron. Omnibus Christi fide­libus tam presentibus quam futuris presencium noticiam habi­turis Salutem in uero salutis largitore Cum mundi labilis con­dicio sit caduca et geste rei memória propter breuem vitám hominum caligine obliuíonis obfuscata nequat in ewm perdu­rare prouida circumspeccio adinuenit sapientum vt ea que in tempore geruntur ne simul labantur cum eodem litterarum te­stimonio solidentur, proinde ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, Quod nos litteras Serenissimi prin­cipis domini nostri Sigismundi dei gracia Romanorum Regis semper Augusti ac Hungarie etc. Regis Statutorias minori suo Sigillo consignatas nobis dírectas sumpma cum obcdiencia re­cepímus in hec verba. Sigismundus dei gracia Romanorum Rex. etc. (1. a 134. sz. a.) Nos igitur preceptis domini nostri Regis in omnibus obedire cupientes vt tenemur vnacum pre­fato Jacobo íilio Pethew homine vestre serenitatis nostrum ho­minem videlicet fratrem Johannem presbiterum vnum ex no­bis ad ipsam possessionariam Statucionem faciendam nostro protestimonio transmisimus fidedignum Qui tandem exinde ad nos reuersi nobis concorditer retulerunt. quod ipsi in festő beati Gerardi Episcopi et martiris proxime preterito ad facies predi­ctarum possessionum Gyured et pachy vocatarum vicinis et commetaneis earundem vniuersis inibi legittime conuocatis et eisdem presentibus accessissent, Introduxissentque pretaxatos Stephanum Emericum et Johannem. filios Pobor in dominium earundem Statuissentque easdem eisdem cum omnibus vtili­tatibus et pertinencys quibuslibet premisse noue Regie dona­cionis titulo et omni eo Jure quo prefatus dominus Rex in easdem qualicunque habuisset perpetuo possidendas nemine penitus contradictore apparente Infaciebusque earum legittimis diebus permansissent. Incuius rei testimonium ac Robur perpe­tuum. presentes litteras nostras priuilegiales pendenti (igy)etau­tenticiSigilli nostri munimine roboratas eisdem Stephano. Eme­rico et Johanni duximus concedendas. communi Justicia obser­uata. Dátum quintodecimo die. diei statucionis prenotate Anno do-

Next

/
Oldalképek
Tartalom