Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius II. (Győr, 1865.)

Johannem Emerico Stephano et Johanni filys eiusdem ipso­rumque heredibus per alias literas nostras noue nostre dona­cionis titulo perpetuo contulerimus, Ipsosque in dominium eius­dem per nostrum et vestros homines Introduci et eisdem statui­facere velimus íidelitati igitur vestre firmiter precipiendo manda­mus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedi­gnum, quo presente demetrius de Gewregh aut Stephanus il­lius Andree de Endréd vei ladislaus de dereslen, alys absen­tibus homo noster, ad faciem prediete possessionis dicti no­stri infidelis vicinis et commetaneis eiusdem vniuersis inibi legittime conuocatis et presentibus accedendo Introducat pre­fatos Johannem necnon Emericum Stephanum et Johannem filios eiusdem in dominium eiusdem, Statuatque eandem eis­dem premisse noue nostre donacionis titulo perpetuo possi­dendam, contradiccione predicti infidelis et consortis ac filio­rum et filiarutn eiusdem, aliorumque quorumlibet infidelium nostrorum non obstante, aly vero fideles Contradictores si qui fuerint, Citet ipsos contra memoratos Johannem necnon Eme­ricum Stephanum et Johannem filios eiusdem Johannis in pre­senciam regni nostri palatini ad terminum competentem, ra­cionem contradiccionis eorum reddituros Et posthec ipsius In­troduccionis et statucionis seriem, cum nominibus contradicto­rum et Citatorum si qui fuerint Jerminoque assignato eidem regni nostri palatino more solito rescribatis, dátum Tyrnauie feria Tercia proxima post festum beati lamperti martiris. Anno domini Millesimo Quadringentesimo quarto. Nos igitur pre­missis preceptis ipsius domini nostri regis obedire volentes ut tenemur, vnacum predicto demetrio de Gewregh homine regio virum religiosum videlicet fratrem Johannem sacerdotem nostrum hominem ad premissa peragenda protestimonio trans­misimus íidedignum, Ipsi tandem ad nos exinde reuersi no­bis vniformiter retulerunt quod ipsi in festő beatorum Cosme et damiani martyrum, nuper preterito adfaciem prediete posses­sionis Annotati Georgy Neuegh (igy) vocate vicinis et comme­taneis eiusdem vniuersis inibi legittime conuocatis et presen­tibus accedendo Introduxisset prefatos Johannem filium Pobor ac Emericum Stephanum et Johannem filios eiusdem in do­minium ipsius possessionis, Ibique legittimis diebus conmo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom