Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius II. (Győr, 1865.)

neis eiusdem inibi legitime conuocatis et presentibus acceden­do introducat memoratum Thomam in dominium prescripti molendini et suarum pertinenciarum statuatque ipsum eidem premisso titulo inpignoraticio possidendum si non fuerit contra­dictum contradictores vero si qui fuerint Citet eos contra pre­libatum Thomam in nostram presenciam ad terminum compe­tentem Et posthec seriem huiusmodi introduccionis aut nomina contradictorum et Citatorum si qui fuerint cum termino assi­gnato nobis fideliter rescribatis. Dátum Bude die dominico proximo post festum beatorum petri et pauli apostolorum Anno domini M°. CCC m 0 lxxx m o quarto. A vasvári káptalan eredeti jelentéséből, mely a Hazai okmánytár III. kötetében lesz közölve. R á t h K. 106. I. Mária királynő, Miklós magvaszakadta folytán a ko­ronára szállott Megyes helységet Soprony városának adomá­nyozza. Buda, 1385. oct. 15. Nos Maria dei gracia Regina Hungarie Dalmacie Croa­cie etc. Memorie commendamus significantes, quibus incum­bit per presentes, quod viri providi, Johannes dictus Smu­kenphenig Judex et Petrus filius hilkus Juratus, fideles Cives nostri de Sopronio, suis ac universorum aliorum et singulo­rum Civium et hospitum nostrorum de eadem Sopronio in personis in nostram et Serenissimi principis, domine Elisabeth premissa dei gracia Regine Hungarie, Dalmacie etc. genitricis nostre percare venientes in presenciam, eorum fidelibus servi­cys olym sanctissimis regibus Hungarie, et demum in succes­sivis temporibus excelso principi, domino Ludovico regi Hun­garie patri nostro cuius memória in benediccione est, tandem­que nobis cum omni íidelitatis studio per eos et eorum pre­decessores exhibitis, in reminiscenciam nostre celsitudinis sub­iective reductis, et declaratis quandam possessionem, con­dam Nicolai fily Nicolai fily Herthlin hominis ut fertur abs­que heredum solacio utriusque sexus, ab hac luce decessi Me­dyes appellatam, in Comitatu Soproniensi, prope quandam

Next

/
Oldalképek
Tartalom