Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius II. (Győr, 1865.)
tem in eo qui Regibus salutem elargitur. Regalis benignitatis sublimitas, recto pensans libramine merita Singulorum, et maximé illorum, quos sieut generosi sanguinis alta nobilitas, et nobilitatis innata probitas, sic, et approbate íidelitatis constaneia, ac strennuorum actuum experiencia Commendabilis effieiunt ceteris digniores. dum eos digne retribucionis beneficio fauorabiliter refouet; dum eis largitur quod merentur, multorum animos ad Íidelitatis feruorem excitat, et obsequendi prebet exemplum 7 et prestat indubitatam fiduciam Seruiendi. Hoc igitur pensantes in animo, hoc Regali moderamine in cordis nostri reuoluentes armariolo, notieie cunctorum presentibus declaramus. Quod cum nobilis uir et strcnnuus Chepanus filius kazmeri de genere Jak ab ipso primo iuuentutis sue principio auo nostro et patri nostro quondam victoriosissimis Hungarorum Regibus ac nobis per consequens ex conmendabilibus actibus meruisset diuersimode complacere diuersis semper fulgens meritorum uirtutibus; que longum esset per singula ennarare; aliqua tamen gestorum eius, que a patre nostro et a quibusdam Regni nostri Baronibus in subsequentibus nominatis, ueraciter intelleximus, ad memóriám posterorum et informacionem aliorum, presentibus iussimus annotari. PRimum siquidem. memoratus páter noster propulsare uolens iniuriam per Othocarum Boemorum Regem sub spe simulate pacis íinitimis partibus terre sue irrogatam; cum Gregorium tunc magistrum tauarnicorum Domine Regine karissime inatris nostre. castriferrei. Ponith banum. Zaladiensis. Erney banum. Worosdiensis. Dionisium filium Georgy de Moroucha. comites nec non Chepanum íilium kazmeri vnacum atys Regni nobilibus ad deuastandum (igy) Stiriam transmisisset; idem Chepanus sub castro Rudguey cernentibus prenotatis Baronibus, quendam militem strennuum theotonicum, deiecit et captiuauit. prebens in hoc alys ridueiam preliandi. Preterea cum idem Boemorum Rex tunc patris nostri nunc autem noster capitalis inimicus. lidem suam deserendo, violata, pace, fractis treugis, et ruptis iuramenti sui uinculis, ducens secum in auxilium principes tocius Alamannie íines Regni Hungarie adysset; Posonium et quedam alia castra ex prodicione Baronum infidelium occupando; idcmque páter noster contra eum