Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius II. (Győr, 1865.)
mentum, et virtus ad surapmi loci fastigia suos provehat possessores, amplitudini igitur sacre regie congruit maiestatis, viros doctrine dapibus uberius resertos, sacre corone specialius et fervencius inherentes extollere munificencie specialibus donativis quamvis namque altitronus ille dominus omnium largitor bonorum, omnem sibi soli retribucionem venditare videatur, post ipsum tamen amministrator cuiuslibet boni, retribucionis non creditur immúnis fore relinquendus, cum et actori bonorum donacionis sue retribucio et humanis divini muneris dispensator glória et honore in terra coronatus ministri sui premio dignus existat pociori, Proinde ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, Quod nos attendentes inviolabilem íidem et fidei puritatem, ac sincere íidelitatis constanciam magistri Nicolai conservatoris sigilli nostri Secreti et rotundi, fidelis nostri et dilecti, quam ad nos et sacrum nostrum dyadema semper habuit et habere noscitur de presenti Singularem, considerantes quoque et in armario cordis nostri memoriter retinentes, eiusdem valde grata et accepta magna et immensa fidelium obsequiorum et sincerissimarum complacenciarum merita quibus idem in cunctis nostris et regni nostri negociis processibus et expedicionibus suprreme arduis, tam prosperis quam adversis, lateri nostro continue et sine intermissione adherendo solitudine sedula, virtute eximia, iugi laborum exercicio et laudabilium operum adieccione, cum sumpme diligencie studio pro nostri regy regiminis et honoris incremento, non parcens laboribus sudorosis et persone, de virtute multimode íidelitatis prodiens laudabiliter in virtutem, diversis varys inopinatis et fortuitis casibus et periculis se submittendo absque omni respersionis vicio et reprehensionis nota suam provectans etatem, ab ewo sue Juvenilis etatis in servicys nostris exercendis desudans, et cum omni sue humanitatis et conaminis studio se regens iuxta votum nostrum et dirigens, adeo fideliter sincere et devote, eoque sollerter quo fervencius nostre studuit complacere maiestati, et se adeo reddere graciosum utique et acceptum, ut in eius obsequiosis virtutibus, fidelibus servicys et sincerissimis complaceneys noster Regius animus mitissime conquievit, Et que itaque di>nura fore estimantes, ut dignis digna et benemeritis quodam