Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius II. (Győr, 1865.)
vtilitatis comoda conferentem ; non modicis suraptibus et libertatum concessionibus mediantibus effici fecerimus populosam. Condignara vero permutaeionem quam pro eadem dicto monasterio dare íntendebamus et volumus nondum adimplere potuerimus nec adhuc. possimus varys nostris negocys regalibus prepediti. medio autem tempore idem Monasterium frustrari noluimus fructuum dicte terre congrua recompensa, fidelitatem vestram requirimus seriose. perhec scripta. omnino volentes. quatenus donec. pro eadem terra concambium vobis condecens facere valeamus, ipsam sub eo censu. Annuo quo eam dilectus et fidelis magister Franciscus Phisicus. noster hactenus a vobis tenuit et nunc tenet, nobis per litteras vestras adid opportunas committere et assignare. debeatis, feudaliter conseruandam, Ita. videlicet quod exnunc incípiendo. per sex annos successiue. venturos quolibet Anno. in festő beati Georgy martyris vna marca denariorum grauis ponderis monete pro tempore currentis, Euolutis vero ipsis sex Annis extunc et deínceps. per singulos annos. singule quatuor marce denariorum eiusdem ponderis et monete. ín dicto festő, vobis apud predictum vestrum monasterium exparte nostri pro prescripte terre conseruacione integre persoluantur Tali federe ínteriecto, quod si premissas sumpmas pecuniarias in aliquibus Annis seu terminis persolui vobis non faceremus debito suo modo tunc penam. duppli cuiuslibet sumpme non solute incurremu8 eo facto, Si autem vnquam per quatuor annos continuos obmitteretur predicta solucio. censualis, extunc mox memoratam terram cum omnibus suis pertinencys et Juribus ad vos reuocandi et recipiendi vobis libera sit facultas, promittimus nichilominu8, quod quamdíu sepedictam terram seu possessionem subpacto conseruabímus prenotato, de decimis iustis exinde vobis debítis facíemus per cultores, eiusdem terre vobis et ecclesie vestre legittime responderi, Dátum in Wyssegrad. secundo die festi beatorum Petri et Pauli apostolorum, Anno domini Millesimo CCCmo LXmo septimo. Hártyán, a nagy királyi pecsét alatt ugyanazon írással „r° m francisci phisici regy" olvasható. Eredetie a pannonhalmi h. ltban II. N. alatt. Ráth K.