Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius I. (Győr, 1865.)

uenitur ad aquam Halagus iuxta quam sunt due mete. a qui­bus dirigitur per e uersus septem­trionem ad locum cuiusdam molendini quod est dicti Onth. a quo postea eadem distinccio iuxta angulum Curie Onth, a septemtrione transiens aquam Halagus iungit duas metas iuxta curiam memoratam. deinde cum multis metis per terram arabi­lem et per siluam curritur ad occidentem, usque ad metas terre Band. Item siluam eorum Warad uocatam existentem supra Zenei taliter diuiserunt. quod medietas eiusdem silue a parte orientis cesset in porcione Onth supradicti. alia medietate eiusdem silue magistro Heym et suis fratribus remanente. cuius silue prima meta est a parte ville Chuz in latere mon­tis Monorovkerek nominati. a qua meta in medio eiusdem silue per multas metas peruenitur ad vallem Warad in qua est meta. et in eadem valle parumper curritur ad partém ori­entis ubi sunt due mete. a quibus postmodum reflectitur ad metas ffinales existentes a parte meridionali iuxta terminos terre Scenel. adiecerunt eciam partes quod siqua earum pre­sentem diuisionem retractauerit parti hanc obseruanti nomine pene et obligacionis ducentas marcas soluere teneatur. Incuius rei testimonium et memóriám presentes ad peticionem et in­stanciam predictorum nobilium presentes litteras concessimus Sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus magistri Bogezlai lectoris ecclesie nostre anno domini M. CC. septua­gesimo primo Reuerendo in ehristo patre et domino Paulo episcopo nostro. magistro fauo preposito Paulo Cantore. Rugas custode existentibus. Eredetie bőrhártyára irva, szélein rongált állapotban, nemzetes Szalóky Dániel ur családi levéltárában I. csomó 1. sz. a. Nemes-Szalókon (Vesz­prém m.) őriztetik. A pecsét hiányzik. Véghely D. 41. A veszprémi káptalan bizonyítja, miszerint ö előtte Heym mester, Péter, Pál a Szolok nemből megjelenvén, szalóki bir­tokukat magok közt megosztok. 1271.

Next

/
Oldalképek
Tartalom