Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius I. (Győr, 1865.)

uincula beati petrj apostoli Anno dominj Millesirao Quingen­tesirao tereio Vnde Nos Mandatis eiusdem Maiestatis vestre In omnibus obedire cupientes vt tenemur vnacum prenomina­to petro Ewehy de felpeez homine vestro Regio nostrum ho­minem videlicet discretum Nicolaum presbiterum de Kowachy Rectorem Altaris sancti Andree apostoli In ipsa ecclesia nostra Jauriensi, fundati, ad premissa peragenda nostro pro testimo­nio fidedignum duximus transmittendum. Qui tandem exinde ad nos reuersi nobis vniformiter retulerunt eomodo, Quomodo ipsi feria secunda proxima ante festum Beati Laureney mar­tiris nune preteritum In Comitatu Jauriensi simul procedentes ab omnibus quibus decuisset et licuisset Nobilibus videlicet et ignobilibus ac alterius cuiusuis status et condicionis eius­dem Comitatus hominibus palam et oculte diligenter Inqui­rentes omnia premissa, et queuis premissorum singula sic et suomodo facta et perpetrata fore resciuissent prout Maiestati vestre expositum fuisset et quemadmodum tenores literarum vestrarum per omnia continuerunt preseriptarum factaque hu­iusmodi Inquisicione eodem die prefatus Petrus Ewehy homo vester presente ipso nostro testimonio Memoratum Gregorium prepositum In possessione sua Gyarmath vocata in eodem Comitatu Jauriensi existente habita contra annotatos franci­scum Johannem et Egidium Kapwchy dictos de Chythwand exponentes Juxta formám decretj vestrj superinde stabiliti ad tricesimum secundum diem a preseripta feria secunda, die scilicet Euocacionis facte computando Vestram personalem Euocasset in presenciam racionem de premissis redditurum efficacem litis pendente si qua foret inter ipsos non obstante. preseriptosque iobagiones suos eidem statuere commisisset Insinuassetque ibidem eidem vt siue ipse termino In predicto coram dicta vestra personalj presencia compareat, preseriptos­que Jobagiones suos eidem statuere commissos statuat siue non eadem ad partis comparentis instanciam Id faciet In pre­missis quod Jurj videbitur expedirj. Dátum sexto die diey Execucionis premissorum Anno domini Millesimo Quingente­simo tercio supraseripto. Personali presencie domini Regis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom