Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius I. (Győr, 1865.)
ter emannatas nostro Judiciario conspectui exhibuerat Quarura prime continencia hec est Nos Ladislaus kalmar dictus Judex Ciuitatis Pesthiensis sat. (1. a 214. sz. a.) Alterius vero Tenor talis erat Nos ladislaus dei gracia Hungarie Bohemie Dalmacie Croacie etc. (1. a 230. sz. a.) Tercie siquidem littere puta ipsius Capituli Ecclesie Budensis eomodo sonabatur Nos Capitulum Ecclesie Budensis etc. (1. a 232. sz. a.) Tenor siquidem quartarum litterarum puta predicti condam Regis Mathie hanc formám verborum continebat Nos Mathias dei gracia Rex Hungarie Bohemie etc. (1. a 243. sz. a.) Quinte autem littere videlicet memoratj Andree plebani hanc in se continenciam habebant Nos Andreas Nagh Rewy plebanus etc. (1. a 244. sz. a.) Quibus exhibitis memoratus Johannes Nagh in causam attractus quandam Cédulám popiream sine aliquo Sigillo similiter coram nobis produxerat Ita continentem Ego Johannes magnus etc. (1. a 246. sz. a.) Quo producto sepefatus petrus hwzar in personis Annotatarum dominarum Actricum contra prescriptas litteras dicti Capitulj ecclesie Budensis allegauerat eomodo Quod licet ipse litteris eisdem deserat nec quicquam contra honorabile Capitulum dicat Tamen non esset lex et consuetudo huius Ciuitatis sicuti ceterarum liberarum Ciuitatum hereditates aliquas tenere vei possidere litteris Capitularibus sed Judicis et Juratorum Ciuium illius Ciuitatis vbi hereditates huiusmodj adiacent Quamuis enim plures domini Magnifici Egregj'que Nobiles in hac Ciuitate domos emisse memorentur tamen litteras super eisdem non coram aliquo Capitulo sed Judice et Juratis Ciuibus ipsius Ciuitatis pro se fecerunt emmanarj prefatus eciam Georgius paruus fassionem super domo illa facere minimé potuisset quia ipsum nullo penitus Jure concernebat, ymmo et si littere huiusmodj ipsius Capituli Ecclesie Budensis vigorose relinquerentur Nichilominus ipse idem Petrus hwzar prescriptos quinquaginta florenos auri pro quibus medietas prenarrate domus vendita fűit deponere illamque pro prefata domina Elena actrice consorte sua Nepte ac filys et heredibus suis pro nepotibus prenarratj Emerici litteratj appropriare nec ad manus alienas deuenire permittere vellet Quantum autem ad litteras Serenissimi principis condam domini Regis ladislai pre25*