Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius I. (Győr, 1865.)

Nos Comes Stephanus Bubeek Judex Curie domini Lo­dovici dei gracia regis Hungarie memorie commendamus, quod Johanne dicto Taar personaliter ab una, parte vero ex altéra honorabili viro domino Stephano preposito de Papuch, pro nobili domina relicta condam magistri pauli dicti Magyar cum procuratorys litteris Capituli ecclesie Jauriensis coram nobis comparentibus per eundem Johannem confessum extitit oraculo vive vocis, quod ipse quasdam tres possessiones dicte domine per eam pro ducentis et sexaginta florenis sibi pro tempore inpignoratas Keetpaly scilicet et Saras, vocatas, ex ipsa pecunia ducentis ac quadraginta florenis aureis per ipsum dominum prepositum in persona dicte domine sibi scilicet Jo­hanni recipien ( ) jam nostri in presencia plene per­solutis, cum omnibus earum utilitatibus et pertinencys quem­admoduin eedem sibi inpignorate fuissent eidem domine suis­que posteris remisisset et resignasset ac remisit et resignavit coram nobis, se de eisdem et totali dominio earundem a modo et deinceps penitus et per omnia (re)cipiendo, preterea universas litteras suas, super facto earundem possessionum, contra ipsam dominam usque ad hec tempóra, quovismodo et sub quavis forma ( ) emanari procuratas vanas et mortuas ac viribus per omnia carituras, exhibitoribusque earum nocituras commisit nostri in presencia, eo solum excepto ( ) si ipse scilicet Johannes coram prenominata domina et eidem domine, ad suam humanitatem, tideique sue nobilitatis purita­tem id dicere deberet ut ipsa ( ) viginti florenos quos ab eo mediantibus litteris Capituli Budensis recepisse dinosce­retur, ultra premissos ducentos et quadraginta flor( ) ptisque eisdem ad dictas possessiones recepit, tunc eadem do­mina ipsos viginti florenos sibi scilicet Johanni ibidem per­solvere teneretur ut ( ) prelátus Johannes personali­ter annotata vero domina dicto proeuratorio vigore assumpse­runt nostri in presencia spontanea eorum voluntate. Dátum ( ) Wyssegrad in crastino festi omnium Sanctorum anno domini M" CCC m 0 lxmo octavo, Hártya, a hátlapon pecsét nyomai, eredetie a győri kápt. o. ltban a pápóczi prépostsági iratok között A. 2. 13. sz. a.

Next

/
Oldalképek
Tartalom