Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius I. (Győr, 1865.)

metarum ereceionis seriem cum nominibus contradictorum et citatorum si qui fuerint ac termino assignato necnon cursibus metarum nostre fideliter rescribatis maiestati. Dátum in Vis­segrad feria tercia proxima post festum beate Agatbe virgi­nis Anno Domini M m 0 CCC m o Sexagesimo septimo. Nos igitur vestre excellencie mandatis obtemperare cupientes obedire vt tenemur vnacum Johanne filio Johannis de Salamony homine vestro Thomam litteratum videlicet Notarium nostrum ad pre­missa vestra mandata exsequenda fidedignum duximus trans­mittendum, Qui demum ad nos reuersi nobis concordíter re­tulerunt, quod idem homo vester in festő Anunciacionis vir­ginis gloriose coram dicto testimonio nostro ad faciem pre­dicte possessionis eorundem Andree et Georgy fily Martini fratrum patruelium Nadasd vicinorum et commetaneorum eius­dem vniuersorum legittimis conuocacionibus factis et presen­tibus accedendo ipsam a primis metis incipiendo vsque ad fi­nálés per veras suas metas et antiquas nouas metas infrade­clarandas iuxta veteres vbi necesse fuisset erigendo reambu­lassent. Quarum quidem metarum quelibet ordine cursuali di­stingitur subsequenti. Nam prima meta incipit per vallem fluuy Bytua que a parte orientali inter possessionem Becas a parte vero occidentali possessionem prelibatorum Andree fily Lau­rency et Georgy fily Martini Nadasd dictam separando di­stingens vádit versus partém meridionalem ad duas arbores Salicis iuxta quas eandem (igy) vallis simul cum fluuio pro prima meta reliquisset. Exinde paululum procedendo versus occidentalem plagam vnam metam terream veterem invenissent penes quam aliam metam ex nouo erexissent que a parte me­ridionali possessioni Olsounadasd a parte autem aquilonis possessioni felseunadasd vocatis separaret. Abinde vero vlterius vergendo ad eandem partém occidentalem ad longitudinem videlicet vnius Jugeris vltra quandam viam vbi vnam metam iuxta ruburu pro meta antiqua propositum nouam erexissent, que eisdem possessionibus Olsounadasd et felseunadasd se­pararet, dehinc ad eandem partém occidentalem modice gi­rando quartam metam terream antiquam conspexissent prope quam aliam nouam metam statuissent modo premisso posses­sionibus Olsounadasd et felseunadasd predictis separantem,

Next

/
Oldalképek
Tartalom