Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius I. (Győr, 1865.)

Karolus dei gracia Rex Hungarie, íidelibus suis Comi­tibus, Castellanis, Judicibus, nobilibus, et alys cuiuslibet di­gnitatis hoininibus, quibus presentes ostenduntur, Salutem et gráciám. Magister Paulus dictus Magiar Castellanus de Gymes, íidelis noster exposuit nobis, quod suos Jobagiones uniuersos vbilibet existentes non petita prius ab eodem iusticia uel officiali suo, per quosdam eorum aduersarios, in vestri pre­sencia in causam attrahi consueuerat, contra omnium Regni­colarum libertatem cum libertás omnium Regnicolarum id re­quirat, quod Dominus terre vei eiusdem officiales, suos Joba­giones in omnibus causis habeant Judicare, et si idem pe­tentibus iusticiam ex parte suorum denegauerit, idem do­minus terre et non sui Jobagiones, ad nostram presenciam legittirne euocetur. Cum igitur nos omnes Regnicolas nostros, et specialiter eundem magistrum Paulum, in suis libertatibus seruemus. tidelitati vestre precipimus per presentes quatenus Jobagiones eiusdem magistri Pauli et seruicntes ipsius non possessionatos, vestrum Judicium et Juris diccionem intro­mittere in nullis causarum articulis debeatis, sed si qui contra ipsos accionem aliqvam attemptare voluerint, coram eodem magistro Paulo vei eius officiali Juris ordine exequatur, et si idem magister Paulus vei eiusdem officialis iusticiam ex parte Jobagionum suorum, dare denegauerit, extunc ipse magister Paulus ad nostram presenciam euocetur. Nos enim omnibus querelantibus ex parte eorundem faeiemus iusticie plenitudinem exhiberi. secundum Regni consuetudinem, ab antiquo appro­batam. Dátum in Vyssegrad quarto die festi ascensionis do­mini. Anno eiusdem M\ CCC". XX m o. nono. Hiteles átirat, lásd alább 110. sz. a. Ráth K. 107. A vasvári káptalan bizonyítja, miszerint Sitkei Imre és Lökös egy részről, Mesteri István, László, Móricz más részről előtte megjelenvén, kinyilatkoztatok, hogy a kőztök létező ügy elintézése végett kiküldött bírák az egyezséget nem eszközölhet­ték s így azt rendes bíróság elé utasították. 1332. apr. 5.

Next

/
Oldalképek
Tartalom