Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius I. (Győr, 1865.)

Nos Capitulum Wesprimiensis ecclesie Damus pro me­mória. quod cum secundum continenciam priorum litterarum nostrarum memorialium, comes Stephanus filius Stephani de Oyka, Choka filio Symonis, Paulo Mauricio, et Petro filys Benedicti de Achad, pro quibus et exquibus ydem Choka et Paulus conparuerunt in octauis beati Martini confessoris racione mortis eiusdem Benedicti de viginti sex marcis sedecim mar­cas coram nobis soluere debuissent — aducniente ipso ter­mino dictus Stephanus ipsas sedecim marcas non soluit, sed litteras domini Regis nobis túlit tenorem huiusmodi continen­tes. K. dei gracia Rex Hungarie fidelibus suis Capitulo eccle­sie Wesprimiensis, salutem et gráciám. Cum Stephanus filius Stephani de Oyka sit ad presens in maxiina paupertate con­stitutus, sicut nobis euidenter extitit manifestum. et solucionem sedecim marcarum, quam in octauis beati Martini confessoris proxime uenturis Choka filio Symonis et Paulo filio Benedi­cti ac fratribus suis in vestri presencia facere tenetur adpre­sens soluere nequeat fidelitati vestre requirentes mandamus. quatenus. ipsam solucionem sine iudicy grauamine adoctauas medy quadragesime proxime venturas debeatis prorogare. in­tuitu nostre dileccionis et peticionis obrespectum facere nulla­tenus debeatis. Dátum Bude secundo die festiuitatis beati Martini confessoris. Anno domini M°. CCC n. XII 0. Dátum per nos. sexto die termini prenotati. Anno prenotato. Kiviil: Contra Choka et filios Benedicti de Achad pro Stephano filio Stephani de Ayka. Eredetie bőrhártya-szeletre irva, ép állapotban a Thaly cs. levéltárá­ban Csepen őriztetik. A kivül rányomott pecsétnek csak nyoma látszik. Véghely D. 80. A veszprémi káptalan előtt, Ajkai István, Acsádi Csóka és Pál megjelenvén, nevezett Acsádiak, Acsádi Benedek meg­öletéseért Ajkai István által fizetendő 26 márkát rokoni szere­tetből 7 márkára szálliták le. 1813. jan. 21.

Next

/
Oldalképek
Tartalom