Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)

556. Kassa, 1564 október 22. Kerechéni László gyulai főkapitány Miksa királynak. Keserűsége az emberek és várkapitányok kishitűsége miatt, amiért naponta pusztul az ország. Az emberek félelme az erdélyiektől meg a törököktől. E magatartás káros hatása. Tárgyalása Perényi Gáborral és igyekezete öt meggyőzni arról, hogy nincs kétségeskedésre oka. Ő maga nem bír Gyulára menni, mert az ellenség annak három útját veszélyezteti. Segítségért esedezik, mert ez a vidék veszélyben van. Sacratissima Caesarea Maiestas domine et domine clementissime. Post humillimam et perpetuam servitiorum meorum in gratiam V. S. Caesareae humillimam subiectionem etc. Ex itinere bis tertio vero dum huc Cassoviam pervenissem scripsi V. S. M t ; litteras de statu huius ditionis V. S. C. M l i, quod credo, quod etiam alii fideles V. S. M ti s copiose V. S. M t [ perscripserunt et scribunt quotidie ; non potui tamen nec ego tacere et non possum, quin ea, quae videó in detrimentum ditionis M. V. S ma e indies accidere, ut perscribam V. S. M t j etc. Nunc etiam aliud scribere non possum V. S. M t j quam, quod indies perit magis ac magis haec ditio V. S. M ti s miserabiliter, nam sicut prius perscripsi V. S. M ü ego nunquam vidi, nec audivi ita perterritos homines, sicuti nunc in istis partibus, in tantum, quod omnino desperaverunt, ex qua desperatione indies perit ditio V. S. M tl s, quia quocunque sub aliquod fortalitium veniunt adversarii, statim isti maledicti homines prae timore se dant, absque ulla pugna inimicis. Certe hoc multum esset et Caesar Turcarum solus in sua persona cum suis copiis hic adesset etc. Unde accidit, ut locum, proh dolor, certe magnae impor­tantiae, et locum satis forte ita, ut isti adversarii nunquam vi expugnare potuis­sent: Kysvardam, prout Franciscus Vekey ex Tarkan seribit, et Stefanus Horvát ex Helmec, statim visu exercitu adversariorum dederat ad manus hostium absque ulla expugnatione. Quo viso alia fortalitia, quae non sunt tam fortes, sicuti istud fűit, in tantum perterrefacti sunt, quod certe et pro certo timeo, ut ad quem­cumque venerint, inimici habebunt absque pugna etc. Audiveram aliquid, ut etiam dominus Gábriel Perini esset perterritus, et quamvis ego nullám commissionem habui a V. S. M t e ad illum, sed re intellecta festinantissime accessi ad illum, et nomine V. S. M ti s dixi illi salutem et gratiam, et post hoc enumeravi ei 1 quam benivolo animo est V. S. Maiestas erga illum pro suis fidelibus et multifariis servitiis, quae ipse a principio fecit et nunc quoque facit, et quod V. S. Maiestas in istis partibus primum et ante omnes spem habét in ipso, quod omnino et omnibus viribus et nunc ante omnes demonstrabit suam fidelitatem, et quantum fieri poterit, resistet adversariis, quod alii quoque fideles V. S. M ti s ipso bono exemplo ipsius facient, quanta maiora poterint inte­rim quousque auxilium a V. S. M t e adveniet etc. Istis ita sibi propositis et multis aliis respondit, inquit, ego intelligo, ut nullum auxilium hoc anno habebimus, hoc multoties repetebat, et inquit, iam tantum sunt quatuor miliaria inimici ab meo dominio et ego ista statim debeo amittere etc. Ego e contra, Deus Omnipotens mihi clementer condonare dignetur, iure iurando debui illum confortare et animare, ut non timeat, nam pro certo V. S. Maiestas auxilium missura esset, et ut iam essent aliqui et bona pars in itinere etc. 1 írva hibásan így : sibi.

Next

/
Oldalképek
Tartalom