Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)

103. Gyula vára, 1520 május 9. Gyula vára hadi felszerelése és lőszerének leltára. Összeírva György brandenburgi őrgróf és tisztjei jelenlétében. Item feria quarta proxima post dominicam Cantate revisa sunt omnia ingenia, machinae, pixides, pulveres et victualia aliaque in castro Gywla existentia per dominum Stephanum Abranffy nóvum castellanum eiusdem castri ac Ludovicum canonicum Waradiensem secretarium, simul etiam Iohannem Olah iudicem Gywlensem, in praesentia domini Georgii Scarycza ac Galli Ispán alias castellanorum eiusdem castri. Item primo in turri superiori reperta sunt. Item plumbi Iaminae magnae, quarum una non est integra X. Quae ad pondus centenariorum bene computari nequeunt, nisi ponderarentur, videtur tamen una massa aliam tenere centenárium unum. Item trés tunellae pulverum cum média, quae per Contz reputantur ad centenárium suo iudicio viij. Item una tunella salitri, quae non est totaliter plena. Item vj globi ad incendendum apti cum sulphure et pulveribus dispositi. Item tela similiter ad incendenda tecta apta No. viij. Item globi ad medias Dracones vj. Item ad unum falkaneth globi ij. Ex plumbo interferrato. Item formae, ad quas globi magni funduntur iij. Item pixides magnae duae, quibus retro repletae parvae pixides (Camerpuchsen) imponuntur, sunt ij. Parvae autem, quae illic imponuntur, sunt iiij. Item pixides barbatae, quarum una rupta ij. Item pixides manuariae ferreae xj. Item in duabus tunellis est sulphur, quod reputat Contz ad unam tunellam integram et ad centenárium ij. Item iterum modicum sulphures in una olla parva. Item faces nocturnae cum pice circum­lataeij. Item ad istas faceslaternae antiquae corrosae ij. Item duo sacci coreiparvi pulverum bonorum et electorum ad incendendum pixides seu bombardas. Item unum ferrum ad demoliendos lapides. Item multae sagittae ad arcus manuales, quorum nescitur numerus. Item quinque portiones cupri de una bombarda, tempore cruciferorum fractae, 1 quarum maxima pars iacet inferius circa portám. Item tela antiqua et satis destructa sine penus et ferramentis, in toto sunt I c xxx. In caeumine turris. Dracones parvi, quos Schlenglein vocant ex ferro fabrefacti ij. In domo ante b o 1 t h a m, in qua fuerunt argenteria domini Illustrissimi inventae sunt barbatae xxv. Item in circumjerentia super iori seu ambitu castri. Primum barbatae xxvij. Item parvae aeneae bombardatae, quas hircos appellant ij. Item ibidem iuxta molendina arida, quorum duo habent lapides, tertium vero non, et sunt ipsa molendina satis desolata, iacent silindri aliqui pauci. Item in parva domo super ambitum, ubi dormivit Georgius Scarycza, sunt barbatae xvij. Item in domo tenebrosa iuxta habitationem domini Illustrissimi. Barbatae vj. Salitri, quod reputat Contz ad quartale centenárium, de canapo modicum et una tunella de nucibus avelanis atque prunis modicum, quae provenerunt ex telonio. simulcum una hidra butiro plena. 1 Hivatkozás az 1514-iki keresztesek idejére.

Next

/
Oldalképek
Tartalom