Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)

aliquorum mulcta eam pensionem unius floreni excesserit, tunc illám in rationes suas consignet, nam ea debet ad necessitates arcis et militum solutionem con­verti ac erogari. Habét denique Maiestas Gaesarea in illis partibus diversos proventus, utpote nonas frugum ac aliorum bladorum vinique. Item decimas nonnullas episcopatuum Agriensium, Chanadiensium et Waradiensium, partém etiam aliquam Vaciensium, praepositurae similiter Orodiensium et certorum Capitulorum, quos omnes proventus et alios etiam extraordinarios, utpote birsagia, pactationes et quae B y t a n g h vocantur, vinorum educillationes, piscaturas, 1 decimas item porcorum et agnorum, rationista ipse particularia tum a provisore, tum ab aliis diligenter per omnem viam et modum resciat atque cognoscat, inque sua regesta redigat atque conscribat, quo puram et liquidam de omnibus rationem tenere ac reddere possit. Debebit autem dominus praefectus iuxta conclusionem Ser m i domini regis Bohemiae rationistam ipsum ad cognoscendos et investigandos eiusmodi pro­ventus ubique penes se, aut suum vicegerentem admittere, qua re deciarabit suum in rebus per Maiestatem Caesaream sibi commissis candorem, ubi ratio­nistae Suae M ti s nihil contegi aut occultari debere, sed omnia palam esse iudi­cabit, id quod eum tam Sua Maiestas, quam nos pro sua integritate facturum non diffidamus. Proventus ordinarios, puta census teloniorum, vectigalia et vadorum portoria, ac alios quoslibet reditus a colonis provenientes mutua semper intel­ligentia de universis cum rationista aut eius vicegerente, prout Maiestas Regia clementer statuit habita, provisor exigat ac uterque, tam provisor, quam ratio­nista in suas rationes conscribat, ita ut ne minimum quispiam rationistam latere possit. Porro, quia Serenitas Sua constituit, ut provisor omnes proventus aut per se, aut per suum vicegerentem percipiat et servata ratione eroget idque scitu rationistae necessarium esse videtur, immo ita omnino oportet fieri, ut cum vei ad exigendas decimas, vei dicas connumerandas et administrandas provisor suos homines emittet, rationista quoque illis suos ubique adiungat. Curet autem uterque, ut tales, quibus id officii committitur, sint fideles et pro­vidi, ne Maiestas Gaesarea quoquomodo per eorum incuriam sive imprudentiam damnum accipiat. Verum comitatus, ex quibus hactenus Magochy dicam per­cepit sunt hi : Zarand, Bekes, Aradiensis, Chanadiensis, Chongradiensis, Tho­rontal, Zolnok exteriőr et inferior, et pars maior Themesiensis et Byhoriensis comitatuum. Cum autem, ut praemissum est, iuxta expressam in instructione praefecti voluntatem Serenitatis Regiae necesse sit, ut rationista de omnibus proventibus percipiendis, scilicet et erogandis, veram et rectam rationem tenere debeat, adhibebit summám diligentiam, ut numerum equitum et peditum ibi in praesidio constitutorum semper, potissimum autem tempore solutionis cum praefecto recenseat perlustretque, et aliis etiam continuis temporibus observet, quo tam equites, quam pedites semper integro numero per capitaneos conserventur, ne per diminutionem praesidii arx ipsa et oppidum, immo tota illa provintia periclitetur. Advigilabit etiam circa praedas, quae ex hostibus per M ti s Caesareae milites, equites scilicet et pedites, tam eos, qui stipendia Suae M ti s percipiunt, quam illos, quos praefectus intertenebit, reportari continget, maximé circa 1 Hibásan és értelmetlenül írva így : piscantos.

Next

/
Oldalképek
Tartalom