Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)

Nomina possessionum Thomae Varkoch, quae propter infidelitatem suam ad rationem Sacrae Caesareae Regiaeque M ti s occupatae sunt : Mako. Hic habuit idem Thomas Varkoch saltem portionem possessionariam Fyrgett integra. Hae possessiones et deinceps ad istam arcem Giula occupandae sunt, et de proventibus eorum bona ratio tenenda. Sequuntur nonnullae possessiones Cumanorum, quae ad Coronae peculium pertinebant : Echet, Baboska, Homokzalasa, Mesterzalasa, Telekzalasa, Kun­zent Marton. Praescriptas possessiones Cumanorum praefectus Giulensis ita occupatas apud arcem ipsam Giula retinere debebit, non praetermissa earundem proven­tuum ratione tenendas usque ad aliam informationem Sacrae Imperatoriae Regiaeque Maiestatis, excepta una possessione, Kun Zent Marton vocata, qua Egregius dominus Martinus Zekell ex permissione et gratia eiusdem Sacrae Imperatoriae Regiaeque M ti s nunc potitur, quaequidem ipsi nequaquam adi­menda est, sed visis tamen prius litteris Sacrae M ti s Caesareae, quas super ea permissione habere affirmat. Sequuntur aliae possessiones Egregii quondam Petri Jakschith, post cuius obitum universa bona eius ad Egregium Joannem Jakschith, filium eiusdem Petri Jakschith, tanquam ad legitimum haeredem devoluta sunt, quae nunc per mortem et defectum seminis dicti Egregii Johannis Jakschith ad Sacram Impera­toriam Regiamque M te m condescenderunt. Cziomorkany portio possessionaria. Mezehedyes portio. Gingitth portio. Sombathel. In hac possessione habuit olim Capitulum Aradiense unam portionem possessionariam, alteram vero idem demortuus Joannes Jakschith. Keuest portio possessionaria altéra ad Chianadiensem episcopatum perti­nebat. Bozos integra possessio. Rethkerth portio episcopatus de Chanad altéra eiusdem Johannis Jakschith. Bassarak portio. Ex his bonis sunt nonnullae possessiones, quae a Turcis possidentur, ut sequitur : Keregeghaz portio possessionaria. Kys Zechyn portio. Nagzechin portio. Wynga portio. Nagfalw portio. Teleck portio. Sixo portio. Hae possessiones quoque apud arcem Giula tenendae sunt, quae etiam nonnisi viso speciali mandato Sacrae Caesareae M ti s aut Regiae M ti s cuipiam remittenda sint, ita tamen, ut de eis omnibus, quibus potiri possibile fuerit, tan­quam de aliarum villarum proventibus ratio bona servetur. Tapae possessio pertinebat olim ad Sygedinum, nunc autem ad arcem istam Giula occupatur. Incolae eiusdem possessionis dant censum per annum florenos sexdecem. Kyssieneö. Haec possessio antehac ad Capitulum Varadiense pertinebat, nunc autem ad arcem istam Giula occupatur et quum telonium in ea est, quoque reliquus proventus non mediocriter augit, ratio proventuum huius villae eo diligentius observanda est, extendit se namque summa proventuum huius villae circa centum florenos. „ „ , Garafalva. In hac possessione habét Magnificus dominus Petrus Macedoniay unam portionem possessionariam, altéra vero per notam infidelitatis Egregii Balthisaris Pathochii ad Sacram Caesaream Regiamque M te m devoluta est, quam praefectus Giulensis apud arcem istam Giula retinere et de omnibus proventibus rationem observari facere debebit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom