Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)

Reformatio armorum Owcharovich capitanei in Gyula. FERDINANDUS etc. Divina favente clementia Romanorum, Hungáriáé, Bohemiae, Dalma­tiae, Croatiae, Sclavoniae, Ramae, Serviae, Galitiae, Lodomeriae, Comaniae Bulgariaeque etc Rex semper Augustus, Infans Hispania­rum, Archidux Austriae, Dux Burgundiáé, Brabantiae, Stiriae, Carinthiae, Carniolae, Mar­chio Moraviae, Dux Luxemburgae, Superioris et Inferioris Silesiae, Virtembergae et Thekae, Princeps Sveviae, Comes Habspurgi, Tirolis, Ferretis, Kyburgi et Goritiae, Landgravius Alsatiae, Marchio Sacri Romani Imperii, Supra Aphasum Burgoviae ac Superioris et Inferioris Lusatiae, Dominus Marchiae Sclavonicae, Por­tus Naonis et Salinarum etc. Memoriae com­mendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod nos cum ad certorum dominorum Praelatorum, Baronum aliorumque fidelium nostroroum humillimam supplicationem Maiestati Nostrae pro parte fidelis nostri nobilis Demetrii Owcharovich alias Farkas vocati, capitanei nostri in arce nostra Gyula factam, tum vero attentis et consideratis fidelibus et pluribus servitiis suis, quae ipse Sacrae primum regni nostri Hungáriáé coronae et deinde Maiestati nostrae, in plerisque aliis locis et confiniis nostris et in praefata quoque arce nostra Gyula in aliis 1 certis annis, tam contra communes nominis Christiani Turcas, quam alios quoque hostes nostros, tum in illa maximé superio­ribus mensibus per ipsos Turcas et alios rebelles nostros in ipsam arcem nostram facta inopinata impressione, non sine sanguinis sui effusione, animo forti con­stantique et magnamino exhibuit et impendit exhibetque et impendit etiam modo ; cum igitur ob hoc, tum vero ex gratia et munificentia nostra regia, qua viros fortes deque nobis et republica Christiana bene meritos, more anteces­sorum nostrorum divorum quondam Hungáriáé regum felicis reminiscentiae prosequi eisque perpetua simbola rerum ab se honeste et recte gestarum decer­nere consuevimus, nimirum ut et posteris eorum stimulus virtutis relinquatur : eundem Demetrium Owcharovich et per eum Nicolaum et Petrum Farkas, fratres eius germanos, qui maiores et progenitores suos ab antiquo vera nobilitate gavisos fuisse seque etiam num gaudere literasque et literaria instru­menta superinde sufficientia, a divis quondam Hungáriáé regibus praedecessori­bus nostris ipsis concessa habuisse, sed ea iniuria temporum amissa esse asserunt, denuo in coetum et numerum verorum regni nostri Hungáriáé nobilium duximus cooptandos, annumerandos aggregandosque et adscribendos. Annuentes et ex certa nostra scientia animoque deliberato concedentes, ut ipse Demetrius Owcha­rovitch ac Nicolaus et Petrus fratres eius ipsorumque haeredes et posteritates utriusque sexus universae in posterum quoque omnibus illis privilegiis, indultis, praerogativis immunitatibusque et libertatibus, quibus caeteri veri et nati nobiles regni nostri Hungáriáé quomodocunque de iure, natura vei consuetu­dine utuntur et gaudent, uti illisque frui et gaudere possint et valeant. In cuius quidem nostrae erga eos exhibitae clementiae testimonium veraeque nobilitatis signum hoc diploma sive insigne nobilitare : Scutum videlicet caeruleum, 1 írva egész szokatlanul így : in a.

Next

/
Oldalképek
Tartalom