Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)

Exemplum iuramenti Casparis Magochi super conservatione areis praestiti. [23. Maii 1554.] Ego Gaspar Magochi iuro per Deum immortalem, per Sanctam Trinitatem et fidem meam Christianam me Maiestati Regiae, regi Ferdinando fideliter et probe serviturum, cuius hostibus hostis esse volo, fidelibus vero suis servire volo et amicus esse. Hoc castrum Gywlense, quod Sua Maiestas ex sua clementia mihi concredidit, cum omnibus pertinentiis et rebus inventatis custodire, ab omnibus inimicis et hostibus, sic etiam proditione defendere volo, non parcens capiti, rebus aut ullis fatigiis meis et laboribus ; studens Suae Maiestatis ditionem augere potius, quam minuere. Quandocumque autem Sua Maiestas hanc arcem a me rehabere voluerit, aut per homines suos repetiverit, quibus quidem ad hoc plena potestas data fuerit, me cum omnibus rebus in inventario compraehensis et aliis pertinentiis, absque omni tergiversatione et excusatione Suae Maiestatis manibus vei hominum ad hoc ordinatorum resignaturum, daturum et egressurum, nec cuipiam alio servaturum aut daturum, nisi Suae Maiestati et eius Maiestatis ad hoc destinatis hominibus. Sic me Deus et Sancta Trinitas adiuvet. Optata domini Gasparis Magochy. Primum, ut dominus Reverendissimus ad aedificationem huius arcis et oppidi eam curam atque diligentiam adhibere dignetur, ut statim munitio ac fortificatio incipiatur locaque ac possessiones, unde subsidia ad labores neces­sarias administrentur, Sua Dominatio Rev m a bono modo ac ordine limitáré velit. Item, ut omnes arcis necessitates, victualia videlicet ingenia, pulveres, machinae aliaque instrumenta, quovis nomine vocitata ad conservationem arcis necessaria statim procurentur atque ordinentur ; etsi deinceps quoque aliqua huiusmodi instrumenta necessaria per dominum Magochy ordinabuntur atque importabuntur, suo tempore ad rationem Regiam totaliter computentur. Item, ut dominus Reverendissimus ex sua industria consideret atque percipiat, quot equites ac pedites ad custodiam ac tutelam tam arcis, quam civitatis huius ac totius huius regionis sint sufficientes, ac tot ordinare hicque relinquere dignetur, quot Suae Dominationi Rev ma e videbuntur. Insuper equitum quoque capitanei sint astricti, ut cum tempus ac necessitas postulaverit, cum omnibus sub sese existentibus arcem intrent fideliterque unacum domino Magochy illic serviant. Item, ut post decursum anni unius, si quovismodo dominus ipse Magochy vei suam insufficientiam considerans, vei alia quavis de causa huius castri officiolatum deponere ac resignare voluerit, ac super hoc negotio Regiam Maie­statem, mense uno ante anni integri terminum requisitam liabuerit, Sua Maiestas Serenissima dignetur alium quempiam in locum ipsius domini Magochy sub­stituere atque ordinare tandemque ipsum Magochy ab officiolatu ipsius castri amovere expeditumque reddere. Item, quod omnes necessariae expensae, quae exploratoribus diversisque nuntiis ad Regiam M te m ac ceteros dominos proficiscentibus sunt faciendae, ad rationem Regiam connumerentur. Item, ut certas personas, quarum servitus in arce continue est necessarius, puta magistros bombardarios, cocos, clavigeros et alios huiusmodi, dominus ipse Magochy ad rationem Regiam conducere valeat atque possit. Item, quoniam Maiestas Regia ex sua clementia hactenus ad mensam meam propriam ad singulos menses florenos septuagintaquinque dare dignata est, attamen, ut iam de cetero ad singulos menses singuli floreni centum mihi solvantur a Sua Rev m a Dominatione opto.

Next

/
Oldalképek
Tartalom