Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)

Mathias Chakan dixit se in abductione feni atque unius bovis sui abactione per regios milites passum fuisse damnum fl vj. Thomas Tooth dixit se in abactione equi sui per Bartolomeum Horwath passum esse damnum fl vj. Laurentius Bws dixit se in fenő et domus suae destructione, ac pomerii sui desolatione aliarumque rerum suarum supellectilium per subditos Bartolomei Horwath passum esse damnum fl xL. Relicta Georgii Kerekgyarto de Salygo dixit se in suis apibus, frugibus et aliis rebus supellectilibus, necnon domus suae destructione per servitores Bar­tolomei Horwath passam esse damnum fl xx. Thomas Kowach de Salygo dixit se in.suis rebus, videlicet fenő, vino, vinea ac desolatione domus, hortus curiaeque per Ladislaum Was ac Stephanum Henye passum esse damnum fl v C. Michael Perlekv de Malom vcza dixit se in suis frugibus per servitores regios passum esse damnum fl xij. Baltasar Varga de Naghvcza dixit Ladislaum Was decem vina eius accepis­set sine culpa, absque ulla iuris aequitate, quod noluisset pati pro fl iij C. Valentinus Damian dixit Ladislaum Was octo vina eius indebite accepisse, quod noluisset pro fl i G Lxxx. Cracco alia vice: Georgius Makra dixit se in suis rebus, videlicet porcorum xij, anseribus xvj per servitores Bartolomei Horwath, in fenő autem per Ambro­sium Nagh capitaneum scilicet haidunum passum esse damnum fl xxxij. Matheus Saska dixit se in ablatione feni sui per regios milites passum esse damnum fl x. Emericus Molnár dixit se in suis fenő ac porcorum, necnon hortus et curiae desolatione per regios servitores passum esse damnum fl xxxvj. Petrus Horwath dixit se in abductione feni ac domus desolatione per regios milites passum [esse damnum] fl iiij. Georgius Keneez dixit se in fenő ac domus suae desolatione per Bartolomeum Horwath passum [esse damnum] fl xviiij. Lucas Kenez dixit se in suis bladis per Bartolomeum Horwath passum esse damnum fl v. Latus fl 1260. Bartolomeus Varga dixit se in suis ordeo et farina atque domus desolatione per regios et praecipue Stephani Dersffy servitores passum esse damnum fl iij den. Lxxv. Gerardus Naghpooly dixit se in frugibus suis per Bartolomeum Horwath passum esse damnum fl viij. Relicta Anthonii Kerek dixit se in fenő suo per regios servitores passum esse damnum fl xx. Albertus Nagh dixit se in porcis suis atque curiae et hortus desolatione per regios servitores passum fuisse damnum fl iij. Relicta Anthonii Kys dixit se in fenő ac pecoribus suis pomeriique eiusdem desolatione per regios servitores passam esse damnum fl x. Lucas Varga dixit se in suis rebus, videlicet porcis viginti ac bobus quinque per varios depraedatores abactis passum esse damnum fl xxxij. Praeterea vero, quod Stephanus Henye ipsum absque culpa tali dedecore affecisset, ut ligatis a tergo manibus educi fecisset ad suspendendum, quod pro homagio suo pati noluisset. Bona Stephani Porkoláb: Ladislaus Zabo dixit se in suis frugibus, bladis, fenő ceterisque rebus per servitores regios et specialiter per Georgium Nagh subditum Demetrii Olcharuithy passum esse damnum fl L.

Next

/
Oldalképek
Tartalom