Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)
Nicolaus Tucoos de Nagh vcza dixit vinuru suum florenis xxxv emptum et quinquaginta sales, ac tritici cub. xij ordeique cub. xxiiij et alia supellectilia multa per regios servitores fuisse depraedata, quae noluisset pati pro fl j C. Simul et desolationem domus hortusque. Brictius Zwch de piatea magna dixit centum et unum sales suos, quorum quinquaginta Stephanus Henyei et reliquum Petrus literátus viceprovisor ad castrum importari fecissent, quae praevalerent fl xiiij den. xx. Thomas Chokos de piatea magna dixit se in asportatione tritici per regios milites et in abductione porcorum suorum iij et desolatione domus suae per Bartolomeum Horwath passum esse damnum fl Lviij. Nicolaus More de piatea magna dixit triticum suum cub. xxvij, ordeum cub. iij fenumque et falces viginti ceteraque bona supellectilia per regios servitores et praecipue per Bartolomeum Horwath fuisse ab ipso alienata, quod noluisset pati pro fl j G xxiij den. Lxxiij. Ladislaus Wthues de piatea magna dixit se per regios servos passum fuisse damnum fl viij. Stephanus Barber de eadem platea dixit se per regios servitores passum fuisse damnum fl xxxij. Gregorius Orwos de eadem platea dixit se per regios servitores et specialiter per servitores Clementis Mandi passum fuisse damnum fl xL. Malom vcza: Relicta Martini Kolchar dixit se per servitores Stephani Dersffy in rebus suis passam esse damnum fl L. Post haec per servitorem Stephani Henyey fl viij. Relicta Joannis literati dixit se in cunctis suis rebus per regios milites passam esse damnum fl Lx. Boythoryan: Benedictus Zekeres dixit se in frugibus suis ac desolatione domus curiaeque et hortus per regios servitores in castro manentes passum esse damnum fl xxv. Valentinus Torny dixit se in desolatione ac destructione domus suae per castrenses passum esse damnum fl xx. ín abductione autem feni per regios milites fl iiij. Franciscus Baka dixit se in destructione domus suae et curiae desolatione rerumque supellectilium despoliatione per Michaelem Tooth passum esse damnum fl xx. Latus fl 564 den. 93. Michael Kalmar dixit se per servitores Stephani Dersffy in frugibus et bladis passum esse damnum fl xvj. Per reliquos autem regios milites in desolatione domus, hortus et curiae fl xxxij. Relicta Joannis Tornya dixit se in desolatione domus suae hortusque et curiae per regios milites et praecipue per servitorem Stephani Henyei passum esse damnum fl xxv. Franciscus Paska dixit se per castrenses in domus suae solatione passum esse damnum fl xij. Gaspar Chontos dixit se in frugibus suis et fenő per Bartolomeum Horwath et ceteros servitores regios passum esse damnum fl xx. Relicta Francisci Takach dixit se in frugibus et farinis rebusque supellectilibus et domus hortusque et curiae desolatione per castrenses et alios quosque depraedatores passam esse damnum fl Lx. Relicta Petri Simon dixit se per varios praedatores passam esse damnum fl xL. Relicta Joannis Tornvi dixit se in rebus suis supellectilibus passam esse damnum fl xvj.