Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)

Joannes Mayor dixit equos suos xxxvj cum catulis xij per servitores Cle­mentis Artandi esse abactos, per quibus repetenter dum ad eundem Clementem Artandi accessisset, gravibus ille vituperiis et verberum conminationibus affi­ciens non restituisset, quod noluisset pro fl 1 C xxv. Elek. Dionisius Zapora judex et Anthonius Jakab in suis ac ceterorum jobagio­num fideliter inquisitorum personis fassi sunt, se in frugibus suis per subditos Stephani Henyei et Bartolomei Horwath ceterosque servitores Ghulae consti­tutos passos fuisse damnum fl vij C Lxxx. Peely. Stephanus Varga dixit se per Nicolaum Twrwk, servitorem videlicet Bar­tolomei Horwath fuisse ligatum verberatumque talisque tormentis fecissent fateri ipsum ubinam sciret frugos absconditos et quasi cubulos tritici quadra­ginta abduxissent, quod noluissent páti pro fl xxv. Latus fl 1697. Bankamaras. Sigismundus Nagh judex et Joannes Dakos in suis ac aliorum fideliter examinatorum personis fassi sunt se in frugibus suis per servitorem Stephani Henyei ac Bartolomei Horwath passos esse damnum fl ij C xLiij. Zent Benedek. Laurentius Chalka judex dixit se in fenő et frugibus suis per subditos Bartolomei Horuath et ceteros milites regios passum fuisse damnum fl xx. Prae­terea servitores Stephani Telegdi ab eodem accepissent in promptis pecuniis fl iij. Feouenyes. Demetrius Tóth pro persona condam Georgii Tooth, fratris sui, item Blasius Nagh et Martinus Misees, ac domina Margaritha confessi sunt, quod quum id condam Georgius Tooth cum praefatis Blasio Nagh ac Martino Misees e civitate Ghulensi ad domos suas pergere intendissent penesque cimiterium ecclesiae parochialis incedentes cuiusdam clamorem audissent mulieris, quae tandem dixisset quosdam tres viros in cimiterio existentes super ipsam facere voluisse violentiam, visi autem posthaec iisdem tribus viris, praefatus Georgius Tooth hisce verbis illos fuisset alloquutus, «ne honestas mulieres tali afficerent dedecore.» Illi vero viri verba ipsius Georgii Tooth egreferrentes dixissent se cum indignatione, servos esse Bartolomei Horwath, qui quidem Bartolomeus Hor­wath interim ibidem comparens, dictum Georgium Tóth in tantum verberari fecisset, ut de iisdem verberibus mortuus esset ; Blasium quoque Nagh praefatum verberassent, quos postmodum captos et ligatos in hospitium Bartolomei Hor­wath introduxissent et a dicto condam Georgio Tooth sex florenos in parvis monetiset in auro unum florenum, frameam, cuspidem, chakanth et cingulum, a Blasio Nagh similiter frameam, cuspidem, pileum, cingulum et aliquos num­mos accepissent, quae omnia praeter mortem Georgii Tooth et verbera Blasii Nagh in unum computandum noluissent amittere pro fl xiiij. Martinus Missees dixit se per Bartolomeus Horwath in abductione feni sui passum esse damnum fl x. Valentinus Nagh dixit se in ablatione bladorum suorum per Bartolomeum Horwath passum fuisse damnum fl x.

Next

/
Oldalképek
Tartalom