Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)
Proveniunt etiam ex proventibus castri singula Byrsagia, quae faciunt fl iij. c Sunt etiam duae aquae ad eundem castrum spectantes, quarum una Byngeosd et alia vero Fabyanfoka nominantur, quae per totum annum piscantur, et proveniunt ex eis ad fl ij. c Idemtidcm sunt et aliae aquae etiam ad castrum pertinentes, quarum una Nyarzegk, secunda Oekeoroerwen, tertia Dobazkoezy nominantur, similiter sub praedictis quatuor molendinis et Bvrofoka nominata, ex quibus omnibus proveniunt fl Lxxx. Tempore vindemiali proveniunt in promontorio vinearum in Makra pecunine sigillaris fl xL. Proveniunt etiam ex villis ad castrum pertinentibus redemptio porcorum, quae facit flor. XII d. Est adhuc alia redemptio porcorum et conventio de silvis glandinum, qualitercumque cum illis conveniunt in certis possessionibus, videlicet Gywla, Vary, Kezy, Wadaz, Ssamolkezv, Dobaz, facit flor. VIII d. Summa facit fl. VI C XL d. Proveniunt etiam ad castrum ex silvis ad eandem pertinentibus ex venundatione ligni flor. X d. Sunt et certae fossae, quibus pauperes iobagiones ad castrum spectantes utuntur, de quibus fossatis solvunt flor. III d. Item quidquid inhabitatores civitatum, oppidorum et villarum ad praedictum castrum pertinentes seminant, videlicet triticum aut frumentum, tenentur solvere nonas 1, unde proveniunt VII c cubuli, faciunt florenos VII c d. Iterum de ordeo proveniunt ex nonis IIII c cubuli, facit flor. II C d. Ex nonis avenae proveniunt II C cubuli, facit flor. I c d. Ex nonis milii proveniunt cubuli 111I c facit flor. II C d. Item sunt aliquae villae, quae etiam habent linum, utpote Gyewrke, Foewenyes, Weze, Zenthmyklos, Gywr, Bervn, de quibus proveniunt nonae XX cubuli, facit flor. XVI d. Item evenit etiam, si quis provisorum castri hospitalis esse voluerit, potest habere ex cultura allodiali quantum vult ad flor. III C d. Summa facit flor. I M V c XXVIIII d. Item proveniunt etiam ex promontorio Makra circa possessionem Mest iacente et ad castrum pertinens Gyla ex nonis XXX vasa sirimicalia vini ibidem crescentis, quae etiam valent unum vas flor. XV facit in summa flor. IIIÍ C d. Proveniunt etiam porci nonales, ex singulis villis, tam hungaricalibus, quam etiam Walachalibus (demptis tribus civitatibus, videlicet Gywla, Beköss et Symand) porci IIII C facit flor. IIII C d. Proveniunt etiam ex supra nominatis silvis, dum porci ad glandes pelluntur, decimales XX faciunt flor. XX d. Tenentur etiam omnes et singuli iobagiones et subditi ad praedictum castrum pertinentes, nemine excepto, praeter antedictas tres civitates, duobus diebus, dumtempus exposcerit, fenum abscidere et falcare, quantumcumque possunt. Similiter tenentur etiam antedicti iobagiones ad castrum Gywla spectantes et etiam inquilini dictarum civitatum singulos fruges, videlicet triticum, siliginem, ordeum, avenam et milium, una die metere et coliigere. Tenentur etiam omnes et singuli iobagiones ad castrum Gywla pertinentes circa festa Natalis domini quilibet unum plaustrum ligni, nemine excepto, praeter illas tres civitates et Walachos ; ita tamen, dum et quando ligna huiusmodi 1 Német példányában: Nevthpynth.