Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. II. (Budapest, 1889.)

1420. jul. 21. sept. 16. '420. sept. 18. vando uterentur. Super quo vestram amicitiam presentibus petimus dili­genter, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fide dignum, quo presente Balthasar de Alsofyge, vei Benedictus de Kapolna, aut Ni­colaus de Kysfalud, sin altér Nicolaus de Mellethe, sive Leonardus filius Pauli filii Petri de dicta Kysfalud aliis absentibus, homo noster, ab omni­bus quibus incumbit, meram de premissis experiatur veritatem, quam tan­dem nobis amicabiliter rescribatis. Dátum Agrie, die dominico proximo ante festum beate Marié Magdalene, anno domini Millesimo quadringen­tesimo vigesimo. Nos igitur vestris amicabilibus petitionibus satisfacere volentes, una­cum prenominato Nicolao de Mellethe homine vestro, nostrum hominem, videlicet fratrem Michaelem presbyterum, ad premissa peragenda pro nostro testimonio transmisimus fide dignum; qui demum exinde ad nos redeuntes, nobis concorditer retulerunt isto modo, quod ipsi feria se­cunda proxima post festum Exaltationis sancte crucis proxime preteri­tum, in comitatu Gwmuriensi pariter procedendo, ab omnibus quibus in­cumbisset, nobilibus videlicet et ignobilibus, ac ab aliis cuiusvis status et conditionis eiusdem comitatus hominibus, talem de premissis scire valuis­sent et comperissent omnimodam veritatem, quomodo prout supra scri­bitur, prenominati Ladislaus, Georgius, Johannes et Michael filii Mathie filii dicti Chyko de dicta Rymalaza, quartales exeundo ultra portionem eorum quartalitiam, de prefatorum Stephani, Emerici, Laurentii, Johannis et Michaelis et aliorum predictorum nobilium iuribus in eadem Rimalaza existentibus, magnas particulas terrarum arabilium ac fenilium nec non aliarum utilitatum pro se potentialiter occupassent, quas indebite conser­vando uterentur. Dátum tertio die diei inquisitionis prenotate, anno do­mini supradicto. Kivül: Domino palatino, pro Stephano et Emerico de Fyge et aliis intrascriptis, contra Ladislaum et Georgium filios Mathie de Rymalaza et alios intrascriptos, inquisitoria. Eredetije papíron, záró pecsét nyomaival. Sexus foem. nro. 90.

Next

/
Oldalképek
Tartalom