Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. II. (Budapest, 1889.)
M17dec. 15. 1418. mart. 12. Nagmihal, miles, prior prioratus Aurane, cui nos eundem prioratum vigore aliarum literarum nostrarum pridem contulimus, quemque nos in presenti nostra imperiali Constantiensi civitate reverendissimo in Christo patri domino Philiberto de Naylbato sacre domus hospitalis sancti Johannis Jerusalem magistro, nostro et sacri imperii devoto fideli et dilecto presentavimus, ad nostre celsitudinis accedens presentiam, exhibuit nobis quasdam eiusdem domini Philiberti magistri literas sive bullas, omni prorsus vitio et suspicione carentes, die quintadecima mensis Decembris, anno domini Millesimo quadringentesimo decimo septimo, Constantie predictis emanatas,* quibus mediantibus auctoritate sua ordinaria dictum prioratum eidem Alberto contulit, concessit et donavit, supplicans humiliter atque devote, ut easdem literas sive bullas ratas et gratas habentes, eisdem nostrum regium consensum pariter et assensum prebere et adhibere dignaremur; unde cum iusta iuste petentibus consensus denegari non debeat, sed ipsorum petitio potius ad exauditionis gratiam digne sit admittenda, eiusdem Alberti prioris supplicationibus regia pietate inclinati, predictis literis sive bullis nostrum regium consensum et assensum duximus adhibendum, imo adhibemus vigore presentium nostrarum regalium patrocinio literarum. Dátum Constantie, in festő beati Gregorii pape, anno domini Millesimo quadringentesimo decimo octavo; regnorum nostrorum anno Hungarie etc. tricesimo primo, romanorum vero octavo. A székes-fehérvári káptalannak 1430 évi aug. 25-én kelt, föntebb 134. sz. alatt idézett átiratából. — Közölte Ráth K. Ha^ai Okmt. m. 312. 1. A káptalan átirata olvasható u. 0. 361. 1. CXLIV. 1418. martius 21. A leleszi convent jelenti Garai Miklós nádornak, hogy Péter nagybányai plebanust Tibai Eördög Miklós fia József- és László fia Mihály ellen törvényesen megidéztette. Magjnifico viro domino Nicolao de Gara regni Hungarie palatino et iudici cumanorum, domino eorum honorando, Nicolaus prep:ositus] et conventus ecclesie sancte crucis de Lelez, orationum suffragia devota* Naillac Filibert mesternek ez oklevelét nem ismerjük.