Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. II. (Budapest, 1889.)

mer cum procuratoriis literis nostris de medio aliorum exsurgendo, pro­posuit eo modo, quomodo honorabilis vir dominus Petrus filius Georgii de Thyba, plebanus de Rivulo Dominarum, Laurentium iobagionem eius­dem Ladislai in possessione Zeyko residentem, non habita licentia nec iusto terragio deposito, aliisque debitis minimé persolutis, ad possessio­nem suam Porozthohaza* deduci fecisset moraturum, quem ad sepissimas petitiones eiusdem Ladislai eidem reddere recusasset, potentialiter erga se conservando; ex parte cuius iudicium habere vellet. Quo audito, Pe­trus de Harazth pro ipso domino Petro similiter cum procuratoriis literis nostris exsurgendo, respondit ex adverso, quod ipse dominus Petrus in totali premissa actione et acquisitione dicti actoris innocens haberetur penitus et immúnis. Et quia partes prescripte eorum allegata nullo am­pliori documento nec ad presens nec in futurum comprobare posse refe­rebant, pro eo commisimus eo modo, ut annotatus dominus Petrus tertio se nobilibus coram iudicibus nobilium comitatus de Vngh, in primo ter­mino sedis iudiciarie nobilibus eiusdem comitatus in villa Kapus post fe­stum Nativitatis beati Johannis Baptiste nunc venturum celebrari debende, super eo, quod ipse in totali premissa actione et acquisitione dicti actoris innocens sit penitus et immúnis, sacramentum prestare, et dehinc ipsius iuramentalis depositionis seriem partes in literis vicecomitis et dictorum iudicum nobilium ad octavas festi beati Jacobi apostoli nunc similiter ven­turas in curiam regiam nobis apportare teneantur. Dátum sedecimo die congregationis nostre predicte, in loco memorato, anno domini Millesimo cccc. duodecimo. Kivid: Super iuramento, pro honorabili viro domino Petro filio Georgii de Thyba plebano de Rivulo Dominarum, contra Ladislaum filium Johannis filii Pethew de Lezthemer, per eundem dominum Petrum tertio se nobilibus coram iudicibus nobilium comitatus de Vngh, in primo termino sedis iudiciarie nobilibus dicti comitatus in villa Kapus post fe­stum Nativitatis beati Johannis Baptiste celebrari debende, modo intra­scripto deponendo memorialis, ac ad octavas festi beati Jacobi apostoli in curiam regiam nobis ad iudicem. Eredetije papíron, zárlatán kis kerek pecsét maradványaival. Sexus masc. nro. 290. / jun. 24. aug. 1. 1412. máj. 10. * így ; Poros^tóhá^a = Poros^lóhá^a ; analóg példája a régi nyelvben a %ás$tó és ^ás^ló hang­alakok váltakozásának.

Next

/
Oldalképek
Tartalom