Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. I. (Budapest, 1887.)

Andree, et ibi mete ipsius ville ac locorum sessionalium dictorum nobilium terminantur. Mete autem terrarum campestrium et arabilium ad eandem villám Vynna spectantium, taliter egrediuntur: quod prima meta incipit in eodem fluvio Thuchyn circa molendinum dictorum filiorum Kochk, super eodem fiuvio constructum, et in eodem fluvio infra currendo, venit usque ad finem ipsius ville, et in regiratione ipsius fluvii exit de eodem. et ibi est una meta terrea ; a qua versus plagam occidentalem currendo, venit ad unum locum vulgo Zeek vocatum, a quo versus eandem plagam septem­trionalem currendo, iungit similiter unam metam terream ; et abinde versus plagam meridionalem regirando, venit ad unum locum spinetorum, ubi cadit ad unam semitam versus villám Zaluchka ducentem, in qua ad ean­dem plagam currendo exit de eadem, et per metas continuas intrat in quandam stratam publicam de eadem Wynna in villám Zaluchka ducen­tem, in qua via ad prefatam plagam meridionalem satis per largum spatium currendo, iungit duas arbores, unam iliceam et aliam tremoleam, sub qui­bus est una meta terrea; a quibus ad eandem plagam currendo, annectit similiter aliam arborem iliceam pro meta consignatam. unde currendo in­trat in dictam magnam silvam Camaras vocatam, et ibi mete terrarum cam­pestrium et arabilium terminantur. Mete vero vinearum eiusdem ville Wynna taliter egredi dinoscuntur: quod prima meta incipit in vertice cu­iusdam montis a plaga occidentali, et deinde ad plagam orientalem pro­cedendo, iungit unam arborem piri inter duas vineas quorumdam hospitum Chernuch et Peter vocatorum a plaga meridionali existentem; abinde ad eandem plagam orientalem per easdem vineas currendo, iungit vineam Ozyph rutheni hospitis de eadem Wynna, et ibi reflectitur ad plagam me­ridionalem in fine eiusdem vinee Ozyphmesde vocate, a qua versus ean­dem plagam currendo, pervenit usque ad terram vinee domini Dionysii sacerdotis, rectoris ecclesie de eadem Wynna, similiter mesde vocate; et per eandem terram ad plagam occidentalem currendo, cadit ad unam se­mitam, in qua currendo reflectitur iterato ad plagam meridionalem et iun­git metas magistri Laurentii filii Andree et fratrum suorum supradictorum, ubi mete ipsarum vinearum terminantur. Ita videlicet, quod vinee a plaga orientali, et terre arabiles a plaga occidentali et a plaga meridionali a parte fluvii Tornavyzy adiacentes, sub predictarum metarum distinctionibus eis­dem magistro Ladislao et filiis suis, et vinee a plaga occidentali, cum ter­ris arabilibus a plaga orientali et a parte dicti fluvii Thuchyn usque ad

Next

/
Oldalképek
Tartalom