Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. I. (Budapest, 1887.)
L VIII. Buda, IJJJ. május 2. I. Károly király Pál országbírónak Gede birtok iránt i}}?- febr. 9-én kelt ítéletét megerősítvén. Nagy Péter fiai : Tamás és Pető részére privilegialis alakban átírja. (K)arolus dei gratia Hungarie, Dalmatie. Croatie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque rex, princeps Sallernitanus et honoris ac montis sancti angeli dominus, omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, presentium notitiam habituris, salutem in domino sempiternam. Sólet a principio confirmari quod licité postulatur, quia sicut iuris est occupata indebite in statum debitum revocare, sic est equitati consonum, obtenta legitime regio patrocinio roborare. Proinde ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod magistri Thomas castellanus de Chokakw et de Geztws, et Pethew fráter eius castellanus de Cheureugh, filii Petri magni de genere Chor, fideles et familiares nostri, ad nostram accedentes presentiam, exhibuerunt nobis quasdam literas privilegiales magnifici viri comitis Pauli filii Simonis, iudicis curie nostre , super quibusdam possessionariis portionibus in possessione Gedv vocata in comitatu Neugradiensi existente, a filiis Johannis dicti Vaguth et a filiis Ewrdeu filii Itemeri, quorum nomina inferius sunt expressa, tum nostre donationis titulo, tum etiam propter recompensationem dampnorum et nocumentorum ac malorum quamplurium ab eisdem filiis Johannis ex favore dictorum filiorum Erdew perpessorum, ad manus ipsorum magistrorum Thome et Pethew rite iuste et legitime devolutis confectas et habitas, petentes nos cum instantia, ut easdem super optentione dictarum possessionariarum portionum ratas habere, et eis eorumque heredibus nostro dignaremur privilegio confirmare; quarum tenor talis est: Nos comes Paulus — stb. I. föntebb 55. s?. a. — Nos itaque inspecta veritate et legitima confectione prescriptarum literarum privilegialium dicti iudicis curie nostre, easdem maturitate regia examinatas et in nulla sui parte vitiatas repertas, de verbo ad verbum presentibus insertas, dante iustitia acceptamus, ratificamus, approbamus, et super dictis possessionariis portionibus ac super cunctis conditionibus, ad perpetuationem immobiléin earumdem possessionariarum portionum in tenore supradicto contentis* et expressis, de * Az eredetiben hibásán : contentos.