Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. I. (Budapest, 1887.)
curiam seu fundum eiusdem Emerici a parte fluvii Labruchz (így) retro sanctuarium ecclesie beate virginis similiter unum fundum habitum, sicut ibi habetur, similiter cum terris arabilibus ad eundem spectantibus; ipse vero Ladislaus modo premisso unum integrum fundum cum terris arabilibus et aliis suis utilitatibus et pertinentiis universis, Iwanylese vocatum, similiter in eadem portioné sua possessionaria Thothmyhal existentem; ecclesiam etiam cum cimiterio tam idem Michael quam ipsi Ladislaus, Emericus, Stephanus et Nicolaus, preallegato Laurentio et per eum Georgio Ladislao et Nicolao filiis suis et eorum heredibus, heredumque suorum successoribus, nec non iobagionibus eorumdem, omnia divina et alia officia amministrandi, seu etiam sepulturam, tamquam uni ex ipsis in communi, proximitatis ob favorem et in signum eximie dilectionis, matúra deliberatione habita, initoque communi consilio, pari consensu et voluntate bona, confessi sunt concessisse donasse atque assignasse, imo consenserunt coram nobis perpetuo et irrevocabiliter, pacifice et quiete tenendas, possidendas, pariteret habendas; tali conditione mediante, quod idem Michael filius Andree antedicti, filios suos Pangratium et Dionysium, similiter vero predictus Ladislaus Johannem, Jako, Thomam, Ladislaum, Dionysium et Jacobum modo premisso filios suos, in octavis festi beati Martini confessoris nunc venturis, in conventu de Lelez ad perpetuanda omnia premissa et singula premissorum ex parte eorumdem tenebuntur statuere; si autem iamdicti filii preallegatorum Michaelis et Ladislai personaliter ipso termino in dicto conventu non possent comparere, extunc legitimi procuratores eorumdem ad dictam perpetuationem faciendam in personis eorumdem comparere tenebuntur; tali vinculo mediante, quod si iamdicti filii prememoratorum Michaelis et Ladislai in predicto termino ad dictam perpetuationem faciendam personaliter ire, vei suos legitimos procuratores ad dictum conventum destinare non curarent, extunc iidem Michael et Ladislaus de aliis ipsorum portionibus possessionariis equivalentes, prememorato Laurentio et filiis suis supradictis, ipsorumque heredibus dare et assignare, et in eisdem ipsos conservare tenerentur rebus et personis, prout iidem Michael et Ladislaus assumpserunt spontanea voluntate; si vero iidem Emericus, Stephanus et Nicolaus sepedicti, ad dictam perpetuationem in premisso termino ad dictum conventum ire, vei similiter legitimos procuratores destinare, aut perpetuare non curarent, extunc in iudicio viginti marcarum absque portioné iudicis, convincerentur eo facto, prout nov. 18.