Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. I. (Budapest, 1887.)

spatium currendo, iungit similiter unam metam terream; et deinde directe ad plagam occidentalem per terras arabiles annectit similiter unam metam terream; deinde paulisper ad plagam septemtrionalem reflectendo, in medio terrarum arabilium venit ad unam metam terream; a qua directe ad sepedictam plagam occidentalem annectit metas possessionis Mikch bani Mochar nuncupate, que a plaga meridionali Michaeli, a plaga vero septemtrionali magistro Laurentio dinoscitur separare, et ibi terminantur. Item mete cuiusdam modici prati, quibus a portionibus magistri Laurentii separatur, taliter egrediuntur: prima enim meta incipit a plaga meridionali a quadam meta terrea, scilicet a portioné magistri Jako; abindeque ad plagam septemtrionalem per terras arabiles currendo, annectit quandam viam de villa Tupulya ad fluvium Dusa ducentem, iuxta quam est una meta terrea, que a plaga orientali Michaeli, a parte vero occidentali Laurentio separare dinoscitur, et ibi terminantur. Mete enim dicte particule terre ultra fluvium Dusa existentis, ad portionem ipsius Michaelis spectantis, eo modo discurrunt, prout mete filiorum Jako dinoscuntur adiacere. Item mete tertie portionis ipsius magistri Laurentii, scilicet possessio­num STRANYAN et ALSOWZUBUGYA, quibus a portionibus possessionariis dictorum magistrorum Jako et Michaelis distingitur et separatur, taliter protenduntur: prima enim meta incipit a plaga occidentali a quadam via de villa Petroch in villám Vynna ducente, a quadam meta terrea; in qua ad plagam occidentalem directe currendo, et ad plagam meridionalem exit de eadem et iungit quendam alveum vulgo Jezeneuch vocatum, in quo ad eandem plagam meridionalem venit ad unam viam, quam directe immediate transeundo et in eodem Jezeneuch ad eandem plagam eundo, annectit aliam viam de villa Zbugya ad liget ducentem, iuxta quam est una meta terrea; in qua quidem via ad plagam orientalem satis per largum spatium currendo, iungit quendam fluvium Nyaraspatak vocatum, in quo quidem fluvio ad plagam meridionalem reflectendo, iungit fluvium Turina,* in ripa cuius est similiter una meta terrea; et ibi mete omnium possessio­num et portionum possessionariarum ad dictam villám Nogmihal spectan­tium terminantur. In molendinis autem ipsorum taliter extitisset ordinatum : quod molen­dinum circa vicum seu piateam Zenaucha vocatum, in fluvio Laborch így ; valószínűleg hibásan Tumua helyett.

Next

/
Oldalképek
Tartalom