Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. I. (Budapest, 1887.)

et Tybauize vocatos, ac quandam piscinam Rebnycha nominatam, a quo­dam loco Bykzad vocato supra usque ad capita eorumdem fluviorum et piscine, ac cum quodam castro deserto TYBAUARA vocato, cum terris campestribus et silvis ad idem castrum spectantibus, idem magister Jako pro se et pro eisdem fratribus ac heredibus ipsorum, ut divisor, ad commu­nem usum reliquisset. Quibus quidem duabus divisionibus iam peractis, ipsi cum dictis partibus, feria sexta proxima post octavas memorati festi sancti regis, Stephani, accessissent ad facies possessionum Nagmihal, Tothmihal, Tu­pulya, Petrolch, Alsouzubugya, Stranyan, Grecha et alia Grecha nomina­tarum, per prelibatum magistrum Michaelem dividendarum; et quia dicta possessio NAGMIHAL capitalis possessio eorum foret, ob hoc idem magister Michael ipsam divisionem in eadem incepisset tali modo: quod unam maiorem piateam in portioné ipsorum existentem, Nemetucha vocatam, in trés partes coequales divisisset; qua divisione facta, ipse ad superiorem partém a plaga orientali et a parte fluvii Laborch adiacentem, quandam aliam piateam Zenaulcha nuncupatam, similiter in eadem Nagmihal adia­centem, simul cum tribus curiis, quarum due iuxta curiam propriam ipsius magistri Michaelis, et tertia erga ecclesiam parochialem adiacere dinosce­rentur, et villám Petreuch nominatam cum una parte possessionis Tupulya prenotate a plaga septemtrionali adiacentis, in comitatu (Zempleniensi) existentes annexisset; ad partém vero que in medio ipsius platee adiaceret, dictam piateam Thotucha vocatam cum una curia iuxta eandem ecclesiam existenti, cum alia parte ipsius possessionis Tupulia a plaga meridionali et a parte portionis filiorum Jakow adiacenti, in eodem comitatu Zemple­niensi habitas, similiter cum dictis duabus possessionibus Olgerecha et Felgerecha in comitatu Vngh adiacentibus, adiunxisset; ad finálém enim partém ipsius platee, que a parte occidentali adiaceret, quandam aliam piateam Perecha vocatam, similiter in eadem villa Nogmihal habitam, cum una curia iuxta suam curiam propriam sita, et tertiam partém dicte ville Tupulya, in medio dictarum duarum partium adiacentem, ac duas villás Stranyan et Olzubugya, in predicto comitatu Vngh existentes, applicasset. Quibus sic ordinatis, dictam superiorem partém cum eisdem piatea, curiis et possessionibus ad eandem annexis, ac quibuslibet utilitatibus et perti­nentiis earumdem, sub distinctionibus metarum infra declarandarum, idem magister Jako, prefatam vero finálém partém similiter cum eisdem piatea, 19* aug. 29.

Next

/
Oldalképek
Tartalom