Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. I. (Budapest, 1887.)
H_5 pro prelibatis fratribus suis parte ab altéra coram nobis constituti, dixerunt, quod licet dictus Andreas filius Jakow páter eorumdem Emerici, Nicolai et Stephani, iam defunctus seu mortuus, cum eodem magistro Ladislao antea in nostri presentia, mediantibus aliis literis nostris patentibus, in locis sessionalibus in prenominata possessione ipsorum capitali NOGHMIHALY vocata habitis, inter se divisionem fecissent, tamen quia tum dicte partes pro filiis ipsorum sine literis procuratoriis ad faciendam ipsam divisionem comparuissent coram nobis, et quia ipsa divisio sic pro eisdem solidam et firmám stabilitatem sortiri non videbatur, ob hoc ipsi prememorata loca ipsorum inferius specialiter declaranda, et sub metis similiter infra specificandis, de novo taliter inter se divisissent: quod primo quandam piateam Tothmihaly vocatam, scilicet portionem ipsorum in dicta possessione Naghmihaly in comitatu Zemleniensi existenti habitam, titulo iuris hereditarii ipsos contingentem, in duas partes coequales ad longitudinem easdem dividentes, unam partém eiusdem a plaga orientali et a parte fluvii Laborch vocati adiacentem dictis filiis Andree et heredibus suis, aliam vero partém ipsius a plaga occidentali existentem ipsis magistro Ladislao, filiis et heredibus ipsorum, cum omnibus utilitatibus et pertinentiis earumdem reliquissent perpetuo possidendas. Item quedam loca sessionalia vacua, iuxta curiam Laurentii filii Andree adiacentia, taliter divisissent: quod unam sessionem, sessioni ipsius magistri Laurentii ut premissum est immediate contiguatam, et usque ad quandam veterem cisternam in latitudine, in longitudine vero usque ad quoddam fossatum se extendentem, dictis Ladislao et filiis suis, et reliquam sessionem inter eandem sessionem magistri Ladislai et quandam piateam Jobwlcha vocatam, simul cum eadem cisterna in latitudine, in longitudine vero prout eadem sessio cum quibusdam locis sessionalibus quorumdam hospitum retro eandem sessionem existentibus, usque ad metas terrarum arabilium versus plagam meridionalem se extenderet, similiter cum quibuslibet utilitatibus et eisdem locis sessionalibus eorumdem hospitum, reliquissent dictis Emerico et fratribus suis possidendas et habendas. Item quandam aliam piateam seu portionem ipsorum populosam, in eadem villa a parte meridionali adiacentem, similiter ad duas partes coequales dividentes, unam dimidietatem eiusdem a curia cuiusdam hospitis, scilicet Nicolai pellificis, usque ad dictam piateam Jobwlcha se extendentem, a plaga orientali adiacentem, cum quibuslibet utilitatibus et pertinentiis suis, specialiterque terris arabilibus retro ortus ioba-