Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. I. (Budapest, 1887.)

set eisdem Emerico et fratribus suis usque ad fluvium Tornavyzy preno­tatum. In* portionem ipsorum possessionariam in dicta possessione WYNNA habitam, quoad loca sessionalia ipsorum et iobagionum suorum, taliter in­ter se divisissent: quod unus locus sessionalis a parte orientali, in fine dicte ville Wynna a plaga septemtrionali adiacens, simul cum dimidietate loco­rum sessionalium iobagionum suorum a plaga meridionali adiacentium, cum omnibus utilitatibus et pertinentiis suis, eisdem magistro Ladislao et filiis suis, altér vero locus sessionalis, qui avi ipsorum fuisset, a plaga occi­dentali et in fine eiusdem ville in vicinitate dicte sessionis ipsius magistri Ladislai existens, similiter cum dimidietate locorum sessionalium iobagio­num suorum a plaga septemtrionali adiacentium, sub metis infra specifican­dis distingendorum, prelibatis Emerico et fratribus suis cessissent possi­dendi. Mete autem dictorum locorum sessionalium: incipit a plaga septem­trionali in monte Dolha vocato, a quo versus plagam meridionalem descen­dendo iungit quendam fontem, et de eodem fonté versus eandem plagam meridionalem per scaturiginem eius infra descendendo, venit ad quasdam arbores iliceas,et de eisdem arboribus reflectitur ad plagam orientalem, et currendo annectit unam arborem ilicis meta terrea circumfusa(m); et de eadem procedendo reflectitur rursus ad plagam meridionalem, et iungit prefatas sessiones eorumdem Ladislai et Emerici magistrorum, et in medio dictarum sessionum cadit ad unam semitam, in qua versus prefatam pla­gam meridionalem currendo, venit usque ad capellam in honore sancte Katherine virginis in eadem fundatam, easdem partes communiter tangen­tem; et de angulo eiusdem capelle procedendo in fluvium Thuchyn voca­tum, per eandem villám Vynna fluentem, et per meatum eiusdem fluvii ad eandem plagam meridionalem currendo, iungit communem ortum filiorum Kochk et Mike hospitum de eadem; et per médium eiusdem orti ad pla­gam occidentalem transeundo, intrat ad unam viam in fine terrarum ara­bilium retro ortus eorumdem hospitum existentium habitam, in cuius in­troitu est una meta terrea; in qua quidem via iterato versus plagam septem­trionalem regirando, currit modicum in eadem et reflectitur rursus ad pla­gam occidentalem, ubi cadit in quandam semitam in villám Torna ducen­tem, et in eadem satis per largum spatium currendo, iungit metas filiorum * így ; hibásan item helyett.

Next

/
Oldalképek
Tartalom