Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. I. (Budapest, 1887.)

Feltyba, Alyezenew, alia Riwche et Olgerechche nuneupate, et dimidie­tates prelibatarum possessionum Zaluchka, Ztranyan, Wynna, Bruthfalwa et Ztara, ut premissum est in dictis comitatibus habitarum, similiter cum universis utilitatibus et pertinentiis ipsarum, absque dictis fluviis, silvis, pa­tronatibus ecclesiarum, et territoriis ad culturas vinearum subjiciendis, ces­sissent in ius et proprietatem prefatorum Emerici, Stephani et Nicolai ac heredum suorum perhempnaliter et irrevocabiliter possidende, tenende, pariter et habende; ipsas autem silvas, fluvios, patronatus ecclesiarum. montes maiores et territoria ut dictum est pro vineis apta, simul cum castro eorum TYBAWARA vocato et quodam puteo salis, ipse partes ad commu­nem usum reliquissent, et dicti magister Ladislaus et Emericus pro se et pro eisdem filiis et fratribus suis, reliquerunt coram nobis. Mete autem dictarum possessionum OLTYBA, FELTYBA, ALYEZENEW, quibus eedem ab invicem distinguntur et separantur, prout dicte partes nobis asseruerunt, hoc ordine proceduntur: prima enim meta incipit a plaga occidentali in quodam rivulo Sumoschpataka vocato, in cuius ripa a plaga orientali est una meta terrea sub arbore tilie erecta; a qua versus eandem plagam orientalem procedendo, transit continuas metas et iungit quendam rivulum Rebnicha vocatum, iuxta quem sub arbore tilie similiter est una meta terrea; in quo quidem fluvio per modicum spatium contra meatum eiusdem currendo, exit de eodem ad eandem plagam orientalem et venit ad unam metam terream sub arbore ilicis erectam; de qua refle­ctitur modicum ad plagam septemtrionalem et venit iterato ad unam metam terream similiter sub arbore ilicis existentem; abindeque ad eandem pla­gam pergendo, iungit modo simili unam arborem ilicis cruce consignatam et pro meta per partes derelictam; demum ad prefatam plagam orientalem satis per largum spatium currendo, et multas arbores pro metis cruce con­signatas transeundo, venit ad quandam magnam arborem iliceam, duas cru­ces in se habentem et pro meta assignatam ; et abhinc per modicum spatium pergendo, annectit unam arborem tilie, sub qua est meta terrea; et de ipsa arbore tilie eundo, cadit ad unum rivulum Hamuschpataka nuncupatum, ubi dicta possessio Oltyba separatur ab inferiori Jezenew; in quo quidem fluvio versus plagam meridionalem infra modicum descendendo, exit ad quandam arborem ilicis, sub qua est una meta terrea, ubi dicta possessio Oltyba separatur a possessione Tyba superiori; de qua rursus ad prescri­ptam plagam orientalem per continuas metas directe transeundo, iungit

Next

/
Oldalképek
Tartalom