Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. I. (Budapest, 1887.)

sionum vero nomina sepedictis filiis Andree et heredibus eorum devoluta­rum hec sunt: videlicet Waynatyna, Eghazastyba, Kysyzeneud, item Keth­felsevriche, Ogesun, Noghgesun, Luchka, Laaz, Felsevstranya, Torna, Scenthanduryas et Fywkerepche. Mete autem quibus dicte possessiones EGHAZASTYBA et VOYNATYNA, a possessionibus Molnustyba, Olsowtiba, Ketholsowriche et Kethíelsew­yezeneu prenotatis separantur et distinguntur, ut similiter dicti regii et noster homines retulerunt, hoc ordine protenduntur: prima enim meta in­cipit a plaga septemtrionali in fluvio Tybauizy vocato, inde procedendo versus plagam meridionalem et in eodem ttuvio descendendo, iungit unum campum; adhuc in eodem fluvio currendo satis per largum spatium, de ipso fluvio exit ad plagam orientalem, et venit ad quandam viam qua itur ad villám Tyba prenotatam, secus quam est una meta terrea; abhinc cur­rendo in eadem via per magnum spatium, et de ipsa via exeundo ad pla­gam meridionalem, iungit unam metam terream; adhuc currendo in quo­dam lygeth ad plagam meridionalem, ubi retro ortum prefate ville Tyba est una meta terrea, et iungit quandam stratam, in qua ad eandem plagam currendo ascendit ad quendam montem holm vocatum; inde vergendo ad plagam meridionalem, et venit ad quandam silvam, in extremitate cuius est una meta terrea; inde reflectendo ad plagam occidentalem, venit ite­rum ad predictum fluvium Tybauizy, ubi Symunpathaka cadit in ipsum flu­vium Tyba, in quo quidem fluvio versus plagam meridionalem per magnum spatium descendendo et de ipso fluvio exeundo ad plagam occidentalem, superius quendam campum Kethwzturow vocatum, et in eodem campo currendo ad plagam meridionalem satis per magnum spatium, cadit in quendam rivulum Feketeupatak vocatum, et in eodem currendo versus memoratam plagam meridionalem, iungit quandam semitam, et ibi termi­nantur. Mete vero per quas dicte possessiones MOLNUSTYBA, OLSOVTYBA, KETHOLSOVRICHE et KETHYEZENEV, a dictis possessionibus Kysyezenevd, Kethfelsevriche, Luchka, Kysgesun, Noggesun et Laaz distinguntur, tali­ter protenduntur: prima enim meta incipit a plaga septemtrionali in quo­dam fluvio Rebnycheuizy vocato, et in eodem fluvio descendendo versus plagam meridionalem, venit in quendam campum Jezenevmezev vocatum; adhuc in eodem fluvio per exiguum spatium currendo, et de ipso fluvio exeundo ad plagam occidentalem, ubi in ripa annotati fluvii est una meta

Next

/
Oldalképek
Tartalom