Nagy Gyula: A nagymihályi és sztárai gróf Sztáray család oklevéltára. I. (Budapest, 1887.)

aug. 22. sept. 22. 1 ? 5 v jul. 8. regius et vestrum testimonium ad hoc sunt necessarii, ideo amicitiam ve­stram presentibus petimus diligenter, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fide dignum, coram quo Salamon filius Stephani vei Johan­nes filius Simonis de Kerpuchy altero absente homo domini regis, in octa­vis festi Assumptionis beate virginis nunc venturis, convocatis vicinis et commetaneis universis, presentibus partibus vei legitimis procuratoribus earum, ad faciem dicte possessionis Zenthleluk accedat, et eandem per veteres et antiquas metas reambulet, reambulatamque eidem Gregorio iuxta regiam collationem statuat perpetuo possidendam, salvo iure alieno, si per ipsum Chothou vei alios non fuerit contradictum; contradictores autem, excepto ipso Chotou. si qui fuerint, contra ipsum Gregorium ad quindenas festi Nativitatis beate virginis nunc venturas, in presentiam citet regie maiestatis; ipsum autem Chotou citari non oportet, quia in dictis quindenis Nativitatis beate virginis rationem sue contradictionis redditurum coram nobis comparere oportebit; particulam vero per quempiam pro­hibitam signis pro metis positis consignando, regali mensura mensurando, iuxta regni consuetudinem volumus estimari; et posthec seriem omnium premissorum cum cursibus et erectionibus metarum ac estimatione parti­cule litigiose per quempiam prohibende, et nominibus citatorum ac con­tradictorum, ad dictas quindenas Nativitatis beate virginis domino regi fideliter rescribatis. Dátum in Alto Castro, octavo die termini prenotati, anno domini M. CCC. xxx-mo quinto. Kívül: Amicis suis capitulo Agriensi, pro Chotou filio Pousa, contra Gregorium filium Fabiani siculum, super possessionaria recaptivatione in octavis Assumptionis beate virginis facienda, et in quindenis festi Nativita­tis beate virginis ad iudicem. Eredetije hártyán, zárlatán az országbíró pecsétjének nyomaival. Sexus foem. nro. 12.

Next

/
Oldalképek
Tartalom