Iványi Béla: Eperjes szabad királyi város levéltára. 1245-1526. (Szeged, 1932. Acta litterarum ac scientiarum Reg. Universitatis Hung. Francisco-Iosephinae. Sectio iuridico-politica. Tom. 2.)

bad királyi város közé az őket már előbb is megillető tisztelettel fogadják be. commissio propria domini regis. Wladislaus, Dei gratia rex Hungarie et Bohemie etc. Fi­delibus nostris magnifico Ladislao de Lossoncz, magistro tha­vernicorum nostrorum, item prudentibus et circumspectis ma­gistris civium ac iudicibus et iuratis civibus, necnon senioribus et assessoribus septem liberarum civitatum nostrarum salutem et gratiam. Quamvis Sub hiis disturbiorum diebus, quibus hoc regnum nostrum post obitum serenissimi condam domini Mathie regis predecessoris nostri immediati bone memorie, non ex­ternis solum sed etiam internis et domesticis discordiis agita­batur, multi subditorum et fidelium sacre dicti regni nostri co­rone partibus adheserint hostilibus, per hocque a republica eius­dem regni nostri visi fuerint quodam modo alienati. Tamen cum rerum et temporis conditionem nobiscum ipsi reputamus, mul­tos ex eorum numero, qui a fide defecisse putabantur conspi­cimus, prout sunt precipue fideles nostri prudentes et circum­specti iudex iurati atque ceteri cives et incole civitatis nostre Eperyes, qui non malivolentia vei aliqua perversitate animi, sed studio pocius defendende et conservande salutis sue et suorutn, prout in tanta rerum omnium perturbatione fieri opportuit, coacti, fratris nostri illustrissimi domini Johannis Alberti ducis, qui hoc regnum nostrum maxima vi devastabat et omnes qúos attingere poterat, suo imperio parere cogebat, hostili imperio sese submiserant. Tum igitur his ex causis et rationibus, tum vero vigore atque vi compositionis et concordie cum eodem fratre nostro per médium fidelis nostri spectabilis et magnifici Stephani de Zapolya comitis Scepusiensis etc. novissime inite, adducti, eosdem iudicem cives ac omnes incolas dicte civitatis nostre Eperyes ad grémium fidelitatis admisimus et acceptavi­mus ac pristine ipsorum civili dignitati restituimus et reposui­mus, immo admittimus acceptamus et reponimus per presentes, requirentes fidelitates vestras eisdemque nichilominus firmiter precipiendo et mandamus, ut acceptis presentibus, prefatos iudi­cem et cives dicte civitatis nostre Eperyes, sub honore et titulo pristine eorum dignitatis in médium predictarum septem nostra­rum civitatum liberarum, earumque consveta iudicia et omnium aliarum de more gerendarum rerum negotia sine contradictione

Next

/
Oldalképek
Tartalom